PL 95, col. 195

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

dilecti regis Osualdi, qui quondam genti Nordanhymbrorum
et regni temporalis auctoritate et Christianae
pietatis quae ad regnum perenne ducit devotione sublimiter
praefuit, conferre dignata est. Hac etenim die
idem rex ab infidelibus in bello corporaliter exstinctus,
mox ad sempiterna animarum gaudia adsumptus
in caelum et electorum est sociatus agminibus. Quaerant
in suis codicibus in quibus defunctorum est adnotata
depositio, et invenient illum hac, ut diximus,
die raptum esse de saeculo. Celebrent ergo missas
per cuncta monasterii oratoria hujus, sive pro [ Al.,
per] gratiarum actione [ Al., actionem] exauditae suae
deprecationis, sive etiam in memoriam praefati regis
Osualdi, qui quondam ipsorum genti praeerat. Ideoque
pro eis quasi pro suae gentis advenis supplex orabat

ad Dominum: et cunctis convenientibus ad ecclesiam
fratribus communicent omnes sacrificiis caelestibus,
et ita soluto jejunio corpus quoque suis reficiant alimentis. »
Quae cum omnia vocato ad se presbytero puer
verba narrasset, interrogavit eum sollicitus quales
essent habitu vel specie viri qui sibi apparuissent.
Respondit: « Praeclari omnino habitus et vultus
erant, laetissimi ac pulcherrimi, quales nunquam ante
videram, neque aliquos hominum tanti decoris ac
venustatis esse posse credebam. Unus quidem attonsus
erat ut clericus, alius barbam habebat prolixam:
dicebantque quod unus eorum Petrus, alius vocaretur
Paulus: et ipsi essent ministri Domini et Salvatoris
nostri Jesu Christi, ad tuitionem nostri monasterii

missi ab ipso de caelis. » Credidit ergo verbis pueri
presbyter, ac statim egressus requisivit [ Al., quaesivit]
in annali suo, et invenit eadem ipsa die
Osualdum regem fuisse peremptum: vocatisque fratribus,
parari prandium, missas fieri, atque omnes
communicare more solito praecepit: simul et infirmanti
puero, de eodem sacrificio dominicae oblationis
particulam deferri mandavit.
Quibus ita gestis, non multo post, eadem ipsa die
puer defunctus est, suaque morte probavit vera fuisse
verba quae ab apostolis Christi audierat. Sed et hoc
ejus verbis testimonium perhibuit, quod nemo praeter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.