PL 95, col. 280

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

Haec epistola cum praesente rege Naitono, multisque
viris doctioribus esset lecta, ac diligenter ab his
qui intelligere poterant, in linguam ejus propriam
interpretata, multum de ejus exhortatione gavisus
esse perhibetur; ita ut exsurgens [ Al., surgens] de
medio optimatum suorum consessu genua flecteret in
terram, Deo gratias agens, quod tale munusculum de
terra Anglorum mereretur accipere. « Et quidem et
antea novi, inquit, quia haec erat vera Paschae celebratio,
sed in tantum modo [ Al., tantummodo] rationem
hujus temporis observandi [ Al., observandam]
cognosco, ut parum mihi omnimodis [ Al., omnino]
videar de his antea intellexisse. Unde palam
profiteor, vobisque qui adsidetis praesentibus protestor,
quia hoc observare tempus Paschae cum universa

mea gente perpetuo volo; [ Al. add. et] hanc
accipere debere tonsuram quam plenam esse rationis
audimus [ Al., audivimus], omnes qui in meo
regno sunt clericos decerno. » Nec mora, quae dixerat,
regia auctoritate perfecit. Statim namque jussu
publico mittebantur ad transcribendum, discendum,
observandum, per universas Pictorum provincias circuli
Paschae decennovenales, oblitteratis per omnia
erroneis octoginta et quatuor annorum circulis. Adtondebantur
omnes in coronam Ministri altaris, ac
Monachi: et quasi novo se discipulatui beatissimi
apostolorum principis Petri subditam, ejusque tutandam
patrocinio gens correcta gaudebat.
CAPUT XXII. Ut Hiienses monachi, cum subjectis sibi monasteriis canonicum, praedicante Ecgbercto, celebrare Pascha coeperint.

Nec multo post illi quoque qui insulam Hii incolebant
monachi Scotticae nationis, cum his quae sibi
erant subdita monasteriis, ad ritum Paschae ac tonsurae
canonicum Domino procurante perducti sunt.
Siquidem anno ab incarnatione Domini septingentesimo
sexto decimo, quo Osredo occiso, Coenred
gubernacula regni Nordanhymbrorum suscepit, cum
venisset ad eos de Hibernia Deo amabilis, et cum
omni honorificentia nominandus Pater ac sacerdos
Ecgberct, cujus superius memoriam saepius [ Al.,
saepe] fecimus, honorifice ab eis et multo cum gaudio
susceptus est. Qui quoniam et doctor suavissimus,
et eorum quae agenda docebat erat exsecutor devotissimus,

libenter auditus ab universis, immutavit
piis ac sedulis exhortationibus inveteratam illam
traditionem parentum eorum, de quibus apostolicum
illum licet proferre sermonem, quod aemulationem
Dei habebant, sed non secundum scientiam; catholicoque
illos, atque apostolico more celebrationem,
ut diximus, praecipuae sollemnitatis sub figura coronae
perpetis [ Al., perpetuae] agere perdocuit. Quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.