PL 96, col. 1342

Carmen (Ethelwolfus), J. P. Migne

Aureus ille calix tetigi quem carmine dudum,
Ac lata argento pulchre fabricata patena,
Caelatas faciem praetendunt apte figuras,
Talia dum sanctae cumulant penetralia casae
Munera, quae nostrae servant medicamina vitae,
Jure sacer fratrum cuneus per moenia cellae
Gaudet, et aeternis donantem laudibus ornat.
CAPUT XXI. De canticis spiritualibus in apostolorum oratorio auditis.
Te quoque sancta domus, cecini quam carmine quondam,
Quae sacrata Deo fulges sub nomine Petri,
Nunc iterum liceat paucis memorare beatam
Versibus. Hanc dudum nigrae sub tempora noctis
Moribus ex solitis post hymnos visere certant
Fratres, atque suae complent solemnia mentis.
Ocius inde suos cupiunt accurrere lectos.
Ast ego post omnes conclusis postibus aulam
Disseruique alium fratrem comitatus adiri,
Qui tum forte foras spectando sidera cernit.
Ecce repente venit miris cum cantibus agmen
Immensum, Domino modulans pia carmina ructat,
Praemiroque locum cinerum jam lumine complet,
Intrant siderea candentem luce delubrum
Spiritus, ac geminis distinctis classibus hymnos
Tales concinnunt: quatitans ad culmina cantus
Ascendit coeli, insonuit laquearibus altis.
Et si non structam tamen meritis micat almis,
Ad celsos montes superant qui sidera coeli,
Auxilium credo a Domino qui fecerat auctor,
Omnia quae coeli, quae terrae et flumina cingunt.
Haec cum dicta diu geminis in classibus aulae
Culmine sub sancti sonuerunt postibus, ipse
Atque alius frater pariter properamus uterque,
Auribus atque oculis mirandum noscere visum.
Continuoque polum cantus cum lumine pulsat
Ulterius nobis licuit nec talia visa
Cernere, quin trepidi cupimus visitare quietem.
Nec semel astrigeris sonuerunt agmina dictis.
Quin potius cuneus mira cum luce coruscans
Vocibus aurigeris cineres vitare sategit
Saepius in tetrae noctis cum tempore strata
Mansissent fratres, constat quod munere Christi
Patratum sanctis, cujus jam gratia semper
Omnibus in terris secundo lumine flagrat.
CAPUT XXII. Somnium quod vidit die Dominica.
Tempus erat noctis, lucem cum praedicat ales,
Algida post hymnos laxassent membra quieti,
Furtivus adveniens somnus subrepsit ocellis.
Candidus en subito videbatur ductor adesse.
Hunc ego perpavidus nitidis cum vestibus album
Vultibus ac pulchris radiantem gressibus ultro
Callibus ignotis peditans comitatus adivi.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.