PL 96, col. 1348

Quaestiones in Danielem (Petrus archidiaconus), J. P. Migne

2.
Quaeritur si Danihel et Ananias et Misahel et
Azarias fuerunt eunuchi, an non?
Eunuchi videntur, juxta illud quod legimus: Ait
rex Asphanez praeposito eunuchorum suorum, ut introduceret
de filiis Israel et de semine regio et tyrannorum
pueros in quibus nulla esset macula [(Dan.
I, 3)]
, et juxta id quod Esaias dixerat Ezechiae: Et de
semine tollent et facient eunuchos in domo regis [(Isa.
XXXIX, 7)]
. Sed cum occurrit illud: In quibus nulla
esset macula, non eos fuisse eunuchos invenimus.
3.
Si sapientiam et doctrinam Babyloniorum peccatum
est discere, cur Danihel didicit quod non licebat?
Si Danihel sciret sapientiam Chaldaeorum esse

peccatum, nunquam acquiesceret discere quod non
licebat, sicut nolebat comedere de mensa regis, neque
bibere de vino ejus ne pollueretur [(Dan. I, 8)] .
Nam et Moyses omnem sapientiam Aegyptiorum didicerat.
4.
Quaeritur si Danihel cum tribus pueris eam
sapientiam didicit quam Graecorum eruditio pollicetur,
an non?
Non, sed doctrinam gentis barbarae, qua usque
hodie Chaldaei philosophantur.
5.
Quid est quod legitur in anno secundo regni
Nabochodonosor, vidit Nabochodonosor somnium [(Dan. II, 1)]
.
Si post tres annos pueri ingressi sunt
in conspectu ejus, ut ipse praeceperat, quomodo

secundo anno regni sui somnium vidisse narratur?
Secundum hic annum dicit regni ejus omnium
gentium barbararum, non Judaeorum tantum et Chaldaeorum,
sed Assyriorum, et Aegyptiorum, et Moabitarum,
et reliquarum nationum quas Domino concedente
superaverat. Unde et Josephus ait: post annum
secundum Aegyptiae vastitatis, rex Nabochodonosor
vidit mirabile somnium.
6.
Quid est quod Nabochodonosor tanti mysterii
meruerit cernere somnium? Nunquid credere possumus
hominis pessimi hoc meritum obtinuisse?
Non merito vidit; sed ut interpretante sancto
quod viderat, Deus glorificaretur. Sic nec Pharao
videre meruit, sed ut Joseph cunctis esset praepositus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.