PL 96, col. 198

De viris illustribus (Hildefonsus Toletanus), J. P. Migne

statum, ut cum vivere recusaret, tam mori esset
quod viveret, quam vivere quod mori vellet.
7.
Horum ergo bonorum studiis provocatus, quaeque
vetera antiquorum relatu reperi, quaeque nova
exhibitione temporis didici, orsu linguae quo potui
subnotavi, ut illorum bonae memoriae jungar, a quibus
prava operatione disjungor. Et qui cum illis in
templo Dei non infero doctrinae copiam, offerentium
commendem fideli obsequela memoriam, obsecrans
omnes ut me divinae ingerant pietati. Quare illos humanae
memoriae, ex qua labi poterant, tenaciter commendavi.
Sane beatissimum Gregorium sanctae memoriae
Isidorus adnotaverat: sed quia non tantum
de operibus ejus dixit, quantum nos sumus experti,
ideo renotationem illius submoventes, quaeque de illo

novimus, stylo pleniore notamus.
I. Gregorius papa Romanus.
II. Asturius episcopus Toletanus.
III. Montanus episcopus Toletanus.
IV. Donatus monachus Afer [ Ms. Tolet., abbas Servitanus].
V. Aurasius episcopus Toletanus
VI. Joannes episcopus Caesaraugustanus.
VII. Helladius episcopus Toletanus.
VIII. Justus episcopus Toletanus.
IX. Isidorus episcopus Hispalensis.
X. Nonnitus episcopus Gerundensis.
XI. Conantius episcopus Palentinus.
XII. Braulio episcopus Caesaraugustanus.
XIII. Eugenius episcopus Toletanus.

XIV. Eugenius alter episcopus Toletanus.
CAPUT PRIMUM.
Gregorius papa Romanae sedis et apostolicae
praesul, compunctione timoris Dei plenus, et humilitate
summus, tantoque per gratiam Spiritus sancti
scientiae lumine praeditus, ut non modo illi praesentium
temporum quisquam, sed nec in praeteritis
quidem par fuerit unquam. Ita enim cunctorum meritorum
claruit perfectione sublimis, ut exclusis omnibus
illustrium virorum comparationibus, nihil illi
simile demonstret antiquitas. Vicit enim sanctitate
Antonium, eloquentia Cyprianum, sapientia Augustinum.
Hic namque in exordio episcopatus sui edidit
librum Regulae pastoralis, directum ad Joannem
Constantinopolitanae sedis episcopum, in quo docet

qualis quisque ad officium regiminis veniat, vel qualiter
dum venerit, vivere vel docere subjectos studeat.
Scripsit praeterea, exceptis opusculis de quibus
Isidorus beatae memoriae mentionem facit, idem
excellentissimus doctor et alios libros morales, videlicet
super Ezechielem prophetam homilias viginti
duas in libris duobus compactas, in quibus multa de
divinis Scripturis mystico ac morali sensu luculenter
necnon et facundo sermone disseruit. Super
librum Salomonis, cui titulus est Canticum canticorum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.