PL 96, col. 242
Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne
quae sole justitiae illustratur, ut caliginem
praesentis vitae destruere possit, et ad ea pertinere
nos omnes faciat, quo beata Virgo pervenit, ubi nullum
jam patitur defectum luminis, quia laborum ejus
et gratiae gloriosus est fructus. Ideo, dilectissimi,
imitamini illam, dum vacat et tempus est, quam
collaudant omnes sancti et diligunt, quae hodie processit
electa de terris ad coelum, electa ut sol. Et ecce
in perpetuum clarior sole, coronata triumphat ante
Dominum. In qua nimirum Virgine olim quasi in
sole posuit rex tabernaculum suum [(Psal. XVIII,
6)] , ac processit sponsus ad nos de thalamo suo,
rex virtutum, rex gloriae, ut omnes regnent per
eum.
O quam pulchra est, admirabilis, casta generatio
cum claritate [(Sap. IV, 1)] ! Quod si praeclara est
in virginibus, et praeclara cum praeconio bonae famae,
multo magis in Dei genitrice Maria, quae virgo permansit,
et fecunda mater: cujus sane memoria inclyta
virtutum apud Deum et homines immortalis
regnat. Qua de causa, filii, imitamini illam, et desiderate
illam, quae hodie jam ornata thalamo, sponsa
et conjux, mater et virgo, introivit ad nuptias. Introivit
itaque integre sigillata signo pudoris, quia et
virginitas atque castitas omnis insignitur apud Deum,
ut accepta sit et probabilis. Qui autem imitantur illam,
erunt ex parte ejus; et beata quae nescierit torum
in delicto, habebit fructum in respectione animarum
sanctarum [(Sap. III, 13)] .
Unde quaeso vos, o filii, imitamini signaculum fidei
vestrae, beatam Mariam, quam, velut ignis ferrum,
Spiritus sanctus totam decoxit, incanduit, et ignivit,
ita ut in ea non nisi Spiritus sancti flamma videatur,
nec sentiatur nisi tantum ignis amoris Dei. Haec
namque est hortus conclusus ille deliciarum, fons
signatus [(Cant. IV, 12)] , puteus aquarum viventium,
reparatio vitae, janua coeli, decus mulierum, fastigium
omnium virginum, quae ut cedrus Libani quotidie
in terris multiplicatur, dilataturque ramis, et
in coelo radicibus, ut crescat amplius, solidatur.
Exaltatur ut palma, floret velut oliva speciosa in
campis, et fructificabit in domo Dei in aeternum [(Eccli. XXIV, 17-19)] .
In qua nimirum domo hodie
laeta introivit, et sequuntur eam omnium electorum
animae, quae sunt ex parte illius. O! si permitteretur
nobis scire quae illius vitae gaudia ad quae intravit
hodie, quae illa florentis paradisi amoena, quae illa
societas angelorum, quantus famulatus coelorum, et
sanctarum animarum numerus exsultans occurrit!
quanta illi hodie monstrata sunt secretorum arcana,
quam ineffabilia sunt gaudia reserata! Non dico explicare
verbis, saltem quis nec digne cogitare poterit
quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in
cor hominis ascenderunt.
Idcirco, filii, perpendite Matrem Domini, quae
quasi vitis fructificavit suavitatem odoris, et protulit
cunctis gentibus fructus honestatis et gratiae [(Eccli.
XXIV, 23)] . Floruit ut mater honorificata, ut mater
pulchrae dilectionis et timoris, ut mater agnitionis Dei
et spei, in qua gratia omnis spes vitae et virtutis [(Ibid., 24-26)] ,
et quae sola refulsit virgo sancta inter
filias, ac si lilium inter spinas. Virgo prudens,
virgo pudicissima, virgo pulcherrima, et fecunda:
corpore decora atque integra, animo fulgida, fide
perspicua, vitae praeclara, amore virginitatis devota,