PL 96, col. 247
Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne
hinc inde obumbrantia figurantur, quia Mariae nullum
extrinsecus obrepsit peccati contagium, sed
intus omnis custodia legis et manna fuit, quod est
mirabile sacramentum, ac propitiatio humanae salutis.
Supra quidem propitiatorium recte positum est,
quia ipse propitiatio nostra super omnia est benedictus
Deus.
Et ideo, charissimae, sursum corda erigite, quo
hodie, ut ita fatear, arca testamenti ab angelis gloriosissime
ad sublimia deportatur. Illo mentem
figite quo pervenit sexus femineus, et virginitas Domino
consecrata, habens supra se illum a quo divinitus
de medio cherubim responsa dantur fidelibus,
et in quo repropitiatio praestatur recte credentibus.
Et ideo quodcunque Deo mente offerre vultis, illuc
fide transmittite, illuc vota inferte, inde precibus
impetrata reportate, quoniam non aliunde est ex
quo Deo Patri placere possitis, nisi in quo Pater totum
constituit placitum suum. Hinc rogo de propitiatorio
vobis quotidie loquentem audite, quia in
ipso et ex ipso est summa redemptionis nostrae. Et
si qua sunt fide quae offerimus, et totum per eum
offeramus, in quo sibi Deus placere decrevit; quoniam
aliunde non est unde placere possimus. Hic
est, inquit, filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui;
ipsum audite [(Matth. XVII, 5)]
. Propterea
audite ipsum loquentem in Evangelio, audite in Scripturis
sacris, in quibus ab initio voluntas Patris
per Filium monstratur.
Et quia hodie introducta est arca testamenti Dei
in Jerusalem illam coelestem cum gaudio exsultationis,
quaeso cum hymnis et canticis devotissime
agite diem festum cum omni frequentatione populi.
Quod si David una cum omni populo dignum duxit
arcam veteris testamenti cum tanto honore prosequi,
ut Scriptura testatur, multo religiosius est
hanc dignis laudibus commendari. Ait namque
sermo divinus, quod ascendit David, et omnis populus
cum eo, ut ferrent arcam Dei, super quam
invocatum est nomen Dei exercituum sedentis super
cherubim. Ac deinde David, inquit, et omnis populus
ludebant coram Domino omni virtute in canticis,
citharis, et psalteriis, tympanis et sistris, cum cymbalis
et tubis [(II Reg. VI, 2; I Paralip. XIII, 8)]
. Rogo,
si in figura officiosissime tanta confertur gloria,
quid putas hodie ante beatam Virginem, quando illa
in coelestem Jerusalem evehitur, quantus exercitus
sanctorum praecucurrit cum hymnis et canticis?
Nec dubium quin illa centum quadraginta quatuor
millia, qui in conspectu throni et seniorum sunt,
tenentes citharas suas, cecinere cum omni fragore
coeli canticum novum, quod nemo potest dicere, nisi
ipsi qui hodie festivi veniunt obviam cum citharis
suis, ac laeti in suo beatam choro excipiunt Virginem,
non qualemcunque, sed unam ex numero prudentum,
et primam omnium inter primos, quae vadit
post agnum proximior quocunque ierit. Canit
autem et ipsa cum eisdem canticum dramatis novum,
quod nemo nisi eo in choro dicere valet. Habent
igitur sancti organa sua in coelestibus, quibus dulcia
canant carmina; habent psalteria et tympana;
habent et tubas cum cymbalis, et sistris, in quibus
personant Deo digne laudes singuli in cordibus suis.
Unde una virtutum harmonia Deo quotidie offertur
cum jubilo in voce exsultationis ac laetitiae. Quae omnia
hodie musici generis cantica sonuerunt fragose
in coelis obviam Virgini, tanquam voces citharizantium.
Forte occurrit primum ei virginum chorus,
inter quas, ut reor, flos purpureus, Tecla scilicet et
Caecilia, Agnes quoque atque Perpetua; deinde viduarum