PL 96, col. 255

Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne

solemnitas cum omni devotionis obsequio, et venerandum
quod canitur etiam super choros exaltata
angelorum. Nam nulli hominum unquam concessum
est tanti uti privilegio muneris, etiam nec angelo,
ut una persona esset in Trinitate, quam de substantia
sua genuerit, et esset Deus.
Ideo, quaeso, sileat insipientia carnis, et celebretur
digne cum laudibus festivitas matris Domini et Salvatoris
nostri, tanto honore dignissima, quantum
est veneranda ex gratia, quia ejus honor et gloria,
laus et gratiarum actio est Redemptoris. Hodie
quippe vocata processit, et immarcessibilem de manu
Domini cum palma virginitatis percepit coronam.
Hodie in throno regni suscepta est, et resedit. Hodie
thalamum intravit, quia simul virgo et sponsa fuit.
Hodie siquidem audivit illam vocem blandientis a
sede majestatis, qua dicitur: Veni, electa mea, et
ponam te super thronum meum, quia concupivit rex
speciem tuam. Ad quam sane vocem credimus quod

gaudens et exsultans soluta est beata illa anima, ac
perrexit ad Dominum, ubi facta est ipsa thronus, quae
fuerat in carne templum divinitatis. Tanto speciosior
prae cunctis et sublimior, quanto et gratia gloriosior
refulsit. Haec igitur divina est recompensatio, fratres,
de qua dicitur: Omnis qui se humiliat exaltabitur [(Luc. XIV, 11; XVIII, 14)]
.
Fundata enim erat profunda
humilitate, et dilatata in charitate, propterea
hodie tam sublimiter est exaltata.
Sed quia celsitudinem et magnificentiam throni
perscrutari non possumus, saltem thesauros ejus
humilitatis interdum perscrutemur, ut deinceps, ejus
intervenientibus meritis, ad gloriam donorum pertingere
valeamus. Nam humilitas custos reliquarum
virtutum est; et ideo venerabilis Virgo, quia virtutes
multas sibi aggregaverat, custodem earum humilitatem
in animo ferebat. Quam post perceptam gratiam
ampliavit, et confessa est se esse ancillam, quae
mater erat Creatoris. Nihil nobilius, fratres, Dei
matre invenitur, quae se profitetur ancillam; nihil

splendidius quam splendor elegit gloriae. Noverat
enim beata Virgo quia humilitas Deo semper placet;
et ideo ex nuntio cum salutatur, nihil altum de se
sapit, nihil praesumit, sed tota humilis ad Deum intendit,
cui totum deputat quod est, et quod audit.
Quapropter et nos discamus Deo deferre, discamus
de nobis humilia sentire semper in omnibus. Discamus
humiliari, quia auctor vitae ideo ad nos cum
esset altissimus, humilis venit, ut nos humilitatem
de se doceret magister veritatis. Quia si quis sine
humilitate virtutes congregat, quasi qui in vento
pulverem portat. Unde ait ipse in Evangelio: Discite
a me, quia mitis sum et humilis corde [(Matth.
XI, 29)]
. Nec sine causa igitur praecipue mortales et
fragiles humilitatem discere jubet, qui etiam in
coelis, ubi immortalis regnat inter angelos, humilia
requirit. Unde David Propheta ait: Quis sicut Dominus
Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit
in coelo et in terra [(Psal. CXII, 6)]
?
Quod si ab ipsis angelis in coelo mansuetudo exigitur,
quid putatis hic, fratres, ubi superbia regnat,
ut humiliemur quantum necesse est nobis? Hinc
quoque dictum legimus: Quanto magnus es, humilia
te in omnibus [(Eccli. III, 20)]
? quoniam humilem spiritu,
sicut Salomon ait, suscipiet gloria [(Proverb.
XXIX, 23)]
. Hoc quippe noverat beata Dei genitrix,
fratres mei, quod ad humilem, et quietum, et trementem
sermones suos, respiciat divina dignatio [(Isai. LXVI, 2)] .
Idcirco continuo ait ad angelum: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum [(Luc. I, 38)]
.
Non enim superbit, sed crescit ex dono
devotionis obsequium humilitatis: privilegium augetur
in omnibus, sed in nullo subripit arrogantia,
quoniam non intumescit ad vanam gloriam, quae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.