PL 96, col. 259
Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne
ore promit, quantus famulatus animarum sanctarum,
quae reverentia gaudens sanctorum angelorum spirituum
in adventum animae beatae Mariae supernis sedibus
impenditur, atque excolitur, cujus Filium Dominum
nostrum Jesum Christum super se elevatum,
gaudentes cernunt, cernentes inhaerent, inhaerendo
immortali immortaliter vivunt! Agite ergo nunc gaudentes
quod agitis, celebrate solemniter quod celebratis,
et a cordibus vestris pigritiam mali corporis
excludite. Quo excluso, animos vestros flamma sancti
amoris accendite, voci cantilenae sensum accommodate,
sapienter psallite. Et inter haec, ut inserar precibus
vestris apud intercessionem beatae Mariae, quam
summo cordis desiderio amantes colitis, veniam mihi
obsecro, impetretis. Et quia illa mater meruit effici
Creatoris nostri, nos mereamur habere illam apud
Filium suum, imo et Dominum suum, Redemptoremque
nostrum intervenientem et in omnibus auxiliatricem.
Et quia illa meruit virtute Altissimi obumbrari,
nos mereamur ejus precibus adjuvari, ipso
adjuvante qui vivit et regnat Deus in unitate Spiritus
sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.
EJUSDEM SERMO V. DE ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE QUINTUS.
In illo tempore. Intravit Jesus in quoddam castellum,
et mulier quaedam Martha nomine excepit illum
in domum suam. Et reliqua [(Luc. X)] .
Hom. Hildef. de eadem lectione
Congrue satis et convenienter videtur a Patribus
fuisse sancitum ut in memoria Dei genitricis recitetur
evangelica lectio, quae narrat illas duas mente et
carne sorores Dominum Jesum excepisse hospitio.
Cui enim illa venienti in mundum templum praeparavit
in virtute sacratum, et perpetuae virginitati dedicatum,
huic istae, ut Evangelium loquitur, temporalis
habitationis praeparaverunt hospitium, et piae
humanitatis, ac sincerissimae charitatis praebuerunt
obsequium. Harum enim vita et actus ita fuerunt mirabiles,
et fidelium recordatione celebres, ut duarum
vitarum figuram eas recte tenere asserant divinarum
litterarum catholici et doctissimi viri. Martha
igitur, quae curam domus gerebat, et tanto talique
hospiti ea quae necessaria erant praeparabat, activae
vitae figuram, ut diximus, praeferebat. Per Mariam
vero, quae ad pedes Domini sedens instantissime
sermonis ejus audiebat colloquia, vita perspicue
praemonstratur contemplativa.
Eia, fratres charissimi, videamus, si Domina nostra,
imo Domini nostri et Dei genitrix et semper
virgo Maria utramque vitam ad plenum exercuit, et
activam laudabilem, quam opere Martha excoluit, et
contemplativam optimam, quam Maria audiendo et
eligendo obtinuit. Sane sicut dilectum domini Joannem
Theologum, de humanis et corporalibus actibus
Domini Jesu pauca dixisse, et multa de natura divinitatis
ejus, potentia, et majestate dixisse et scripsisse,
teste sacratissima serie descriptionis ejus, cognoscimus;
ita Domini genitricem non adeo fuisse credimus
intentam activae conversationi, quoniam se totam contulit
divinae speculationi. Non enim ad activam ultra
quam matrem Domini decuit, se contraxit; sed
toto mentis affectu et desiderio ad vitam se contemplativam
erexit. Et ne ex toto esset vitae exsors activae;
postquam electa est a Domino, salutata ab angelo,
obumbrata a Spiritu sancto, foecundata Dei
Verbo, exsurgens de loco, per iter devium et abrupta
montium veniens ut deferret amicis actualis vitae
laboriosum officium, Zachariae vatis ingreditur domum,
Elisabeth salutans cognovit in spiritu in sinum
ejus nobile pignus depositum [(Luc. I)] ; et in iis paucis,
ut diximus, Marthae complevit actum. Si Martha felix