PL 96, col. 392

Epistolae (Leo II), J. P. Migne

cathedrae antistitem Petrum contuiti sumus mentium
nostrarum oculis totius dispensationis mysterium
livinitus eloquentem, verbaque haec per eas litteras
Christo facientem: Tu es Christus Filius Dei vivi [(Matth. XVI)]
.
Nam ipsum totum Christum nobis
sacrae ejus litterae disserendo exprimebant; quas
omnes libentibus animis sincereque accepimus, et
veluti Petrum ipsum ulnis animi suscepimus. Solus
autem cum iis, quibuscum abreptus est, defecit a
nobis Macarius, qui pro suo nomine felix non est, is
qui Antiochensium urbis praesul fuit, et ab jugo
quidem Christi se adversando subduxit, a sacerdotali
vero conventu exilit; renuit enim omnino sacratissimis
Agathonis litteris assentiri, veluti in ipsum
coryphaeum ac principem Petrum insaniens. Non

defuere monita, crebra hortatio adhibita est ei,
omnes enim conversionis vias monstravimus; quid
non dicentes? quid non molientes atque intentantes?
eorum maxime . . . quae a sacerdotali collegio separant.
Dolebamus propter ipsum: quidni enim? et ob commiserationem
viscera nostra lacerabantur, cum ille
disjungeretur a Domini grege. Sed facies meretricis
facta est ei, ac inverecundiae induit personam,
unaque exhortationem et pietatem depulit; non enim
intellexit ut intelligeret, et verbum sanctum abominatus
est. Cur autem in hac narratione longiores sumus,
cum ea in actis subtilius et accuratius explicentur?
quae cum ad vos missa sint, omnium quae mota et tractata
sunt, cognitionem investigare [investigate]. Quoniam

vero ita obduruit, ac nervum ferreum cervicem
intendit, faciemque suam fecit aeream, aures aggravavit
ne audiret, et cor statuit pervicax ne audiret
legem: lex enim de Sion exit, ab apostolici montis
cacumine doctrina: propterea sanctum quoque et
universale concilium eumdem insanum Macarium cum
ejus haereseos sociis pontificali habitu nudavit.
Omnes vero scriptis precibus serenitatem nostram
communiter precati sunt, ut eos ad vestram beatitudinem
mitteremus. Sic igitur fecimus, eosque ad vos
misimus, vestro paterno judicio omnem ipsorum
causam permittentes. Sacram autem ac venerabilem
definitionem sacrum concilium edidit, cui et subscripsimus,
ac piis nostris edictis eam sancivimus,
adhortati omnem Christi amantem populum nostrum,

ut fidei ibi praescriptae obsequeretur, nec ullam
prorsus haereticam sectam comminisceretur. Gloria
Deo, qui gloriosa facit, et fidem apud nos integram
conservavit. Quomodo enim id facturus non erat, in
ea petra, super quam ipse Ecclesiam fundavit, ac
praedixit nunquam fore, ut portae inferi, hoc est,
haereticae insidiae, adversus eam praevalerent? a qua,
tanquam e coelorum convexis, verae confessionis
sermo effulsit, animas diligentium Christum illustravit,
suscitavitque refrigeratam orthodoxiam. Haec
pro voto Deo adjuvante confecimus, Christique oves
in unum gregem adduximus, quae mercenariis pastoribus,
qui nec pastores sunt, amplius non decipiuntur,
nec luporum praeda sunt: sed ab uno et solo pastore
bono pascuntur, quo cum et vos pascere, ac pro

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.