PL 96, col. 396

Epistolae (Leo II), J. P. Migne

[(Matth. X)] .
Gladio enim bis acuto fidei verbum simulatur,
dividens et discernens credulum et incredulum:
et cognationem quidem vel consensum quae
ad impietatem declinant, separans, Deo autem accommodans,
seu connectens per pacem et dilectionem
erga ipsum positas. Nihil enim propius ad ipsum
pertingit dilectione, quae [nihil enim antiquius dilectione
q.] per fidem est, erga ipsum. Nam nec pater,
nec mater, quae cum filiis dolores comparit, nec
fratres necessitate naturae alligati, sed voluntatibus
dissoluti; nec ex lege conjunctionis crassa et non
impassibilis connexio, alterutrius solutione affectionem
dissolvens, nullum ex his divinae naturae
participes efficit: sed sola circa Deum fides et dilectio,
quorum complexione regenerati et reformati sumus,

et commendatione erga Creatorem digni [dignati]
sumus. Ipse enim dicebat Salvator: Qui amat patrem
aut matrem plusquam me, non est me dignus: et qui
amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Et
qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est
me dignus [(Matth. X)]
. Si ergo qui evangelicam semitam
investigare proposuerunt, et apostolicae dignitatis
pontificatum sortiti, omnia contemnunt, et patiuntur
ad extremam (si contigerit propter Dei
amicitiam) condemnari mortem, an non durissima
quaeque pati et agere didicerunt, cum fidem vident
depopulari, per quam erga Deum amicitia acquisita
est: cum Ecclesiam haereticis invasionibus oppugnatam
speculantur? quando veritatem projectam mendacio
sentiunt? putasne quod offendere postponentes, reconciliabuntur

hostibus evangelicum obliti mandatum?
noxios sinent impunitos? [et quomodo secutum hoc
atque impunitum erit?] Nullatenus, sed sumentes armaturam
Spiritus, his qui adversus eos pugnare conati
sunt, resistere certant. Hoc vero et vestrum sacerdotale
collegium exhibuit, et pro pietate pugnavit,
in quibus communi patri auxiliatum est: et haereticorum
fortiter devicit acies, sed memoria eorum quae
dicenda fuerint, corripitur sermo, et amplius egredi
premitur. Lugubris enim tragoedia, sequentum
est explanatio. Haereseon enim inventores facti sunt
pontifices: et pro pace contentionem populo annuntiaverunt,
pro frumento zizania sulcis Ecclesiae seminaverunt:
vinum miscuerunt aquae, et proximo

potum dederunt eversionem turbidam: et tanquam
lupus agnos simulabant mendacium, et veritas [lupus
ut agnus, et agnus ut lupus simulabatur, mendacium
ut veritas, et ver.] ut mendacium refutabatur. Conturbabantur
res totae ecclesiasticae, cum quod nocere
queat, non erat qui discerneret. Et quoniam haec
quidem sic disponebantur, et pietatem impietas
depascebat, profecti sumus illuc quo nos decebat
dirigere gressum: et soli sapienti, eorumque cognitori
Deo, mentis nostrae extendimus oculum: et inde,
eorum quae interpretando dubium ingerunt, solutionem
continuis orationibus dare nobis postulavimus.
Propter quod nutu [spiritu] ejus illustrati Ecclesiae
oculos, id est sacerdotes, ad contemplandam veritatem
concitari dignoscimus. Tanto enim amplius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.