PL 96, col. 414

Epistolae (Leo II), J. P. Migne

destinati, qui cum pio principe simul et omnibus
qui ejus mandato convenerunt ecclesiarum praesulibus
praesidentes ac considentes, primum quidem
sancta quinque universalia concilia, et venerabiles
Ecclesiae Patres, quorum libri ac testimonia hinc fuerant
destinata, cum tomo dogmatico apostolicae memoriae
nostri decessoris domini Agathonis papae atque
pontificis, et responsis totius nostrae synodi pro confirmatione
duarum naturalium voluntatum et operationum
in uno Domino nostro Jesu Christo, et condemnatione
eorum qui aliter docuerunt vel crediderunt,
et haec singula relegerunt ac retractarunt. Et
quia quae Dei sunt cum ejus timore atque amore
scrutati sunt, ejus nutu vere per eos confessionis
sinceritas demonstrata ac confirmata est: erga quod

synodalis definitio dictis apostolicorum virorum consona
protestatur; ex quibus vestram satisfieri dilectionem
confidimus. Qui vero adversum apostolicae
traditionis puritatem perduelliones exstiterant, abeuntes
quidem aeterna condemnatione multati sunt,
id est, Theodorus Pharanitanus, Cyrus Alexandrinus,
Sergius, Pyrrhus, Paulus, Petrus Constantinopolitani,
cum Honorio, qui flammam haeretici
dogmatis, non ut decuit apostolicam auctoritatem,
incipientem exstinxit, sed negligendo confovit: qui
vero superstites ad veritatis confessionem per medelam
poenitentiae converti noluerunt, de praesulari ac
sacerdotali gradu dejecti sunt, id est, Macarius ex
Antiocheno praesule, cum Stephano ex abba presbytero
ejus discipulo, imo erroris haeretici incentore,

et quondam sene Polychronio ex abba presbytero
novo Simone: qui merito de ecclesiis Christi ut mercenarii
infideles expulsi, quorum noxii successores et
perversores exstiterant, et huc exsules deportati sunt,
ut reatus sui et blasphemiarum in Deum opprobria
recognoscant, sub contemptum ac denotationem fidelium
omnium constituti. Et quia quaeque in Constantinopolitana
urbe universali concilio currente celebrato
gesta sunt propter linguae diversitatem, in
Graeco quippe conscripta sunt, et necdum in nostrum
eloquium examinate translata; definitionem interim
ejusdem sancti sexti concilii et acclamationem, quod
prosphoneticus dicitur, totius concilii factam ad piissimum
principem, pariterque edictum clementissimi
imperatoris ad omnium cognitionem ubique directum,

in Latinum de Graeco translatum, per latorem
praesentium Petrum notarium regionarium sanctae
nostrae ecclesiae, vestrae dilectioni direximus; etiam
acta totius venerandi concilii directuri dum fuerint
elimate transfusa, si hoc et vestra bonis studiis fervens

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.