PL 96, col. 484

Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne

levissima, quae ignis facile consumat. Hoc tamen
sciendum est, quia illic saltem de minimis quisque
nihil purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus
in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat, promereatur.
CAPUT XX. Quod alius sit ignis purgatorius, quo plerique salvandi esse creduntur, alius ille, in quo impii, Christo judicante, mergendi sunt.
Beato Augustino distinguente cognoscimus [(Enarr.
2 in psal. XXIX, n. 2)] , quod alter sit ille ignis futurus,
de quo impiis Christo judicante dicendum est: Discedite
a me, maledicti, in ignem aeternum [(Matth.
XXV, 41)]
; alter iste, qui purgatorius proprie appellatur,
propter eos qui per eum salvi fiunt. Per
illum enim qui futurus est impiis, nullus salvabitur,

quia juxta quod scriptum est: Ibunt hi in supplicium
aeternum [(Ibid., 46)]
. Per istum autem ignem
qui probat et purgat, salvatio manifesta promittitur.
Nam juxta quod praedictus doctor ait: Si autem
ignem illum loco isto voluerimus accipere, de quo
Dominus dicit sinistris: Discedite a me, maledicti, in
ignem aeternum, ut in eis etiam isti esse credantur,
qui aedificant super fundamentum hoc ligna, fenum,
stipulam, eosque ex illo igne post tempus pro malis
meritis impertitum liberet boni operis fundamentum;
quid arbitramur dextros, quibus dicetur: Venite,
benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum [(Ibid., 34)]
,
nisi eos qui aedificant super fundamentum
hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos? Sed
in illum ignem de quo dictum est, Sic tamen quasi

per ignem [(I Cor. III, 15)]
, si hoc modo intelligatur,
utrique mittendi sunt, et dextri scilicet, et sinistri.
Utrique quippe illo igne probandi sunt, de quo dictum
est: Dies Domini declarabit, quia in igne revelabitur,
et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit [(I Cor. III, 13)]
.
Si ergo utrumque probabit
ignis, ut si cujus opus manserit, id est, non fuerit
igne consumptum quod superaedificavit, mercedem
accipiet, si cujus opus arserit, detrimentum patietur;
profecto non est aeternus ille ignis. In illum enim
soli sinistri novissima et perpetua damnatione mittentur,
iste autem ignis solos dextros probat. Sed
alios eorum sic probat, ut aedificium, quod super
Christum fundamentum ab eis invenerit esse constructum,

non exurat neque consumat; alios autem
aliter, id est, ut quod superaedificaverunt, ardeat,
damnumque patiatur, salvi autem fiant; quoniam
Christum in fundamento stabiliter positum praecellenti
charitate tenuerunt. Si autem salvi fiunt, profecto
ad dexteram stabunt, et cum caeteris audient: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum
vobis regnum
[(Matth. XXV, 34)]
. Non ad sinistram,
ubi erunt qui salvandi non erunt, et ideo audient: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.