PL 96, col. 492
Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne
aliquos ex mortuis, sicut e contrario Apostolus ex
vivis in paradisum raptus est, divina testatur Scriptura.
Nam Samuel propheta defunctus vivo regi Sauli
etiam futura praedixit. Quamvis nonnulli, non ipsum
fuisse, nec potuisse magicis artibus evocari, sed
aliquem spiritum tam malis operibus congruentem
illius existiment similitudinem figurasse, cum liber Ecclesiasticus,
quem Jesus filius Sirach scripsisse
traditur, et propter eloquii similitudinem nonnullam
Salomonis pronuntiatur, contineat in laude patrum,
quod Samuel et mortuus prophetaverit [(Eccli. XLVI,
24)] . Sed si et huic libro ex Hebraeorum, quia in eo
non est, canone contradicitur; quid de Moyse
dicimus, qui certe et in Deuteronomio mortuus [(Deut. XXXIV, 5)] ,
et in Evangelio cum Elia, qui
mortuus non est, legitur apparuisse viventibus I [(Matth. XVII, 3)] ?
[(Aug., ubi supra)] .
CAPUT XXXI. Quod non impiorum, sed sanctorum animae tantum sciant quid possit a viventibus agi.
Credendum omnino est quod sicut viventes mortuorum
gestis interesse non possunt, ita a defunctis
causae viventium nesciantur. Quam tamen ignorantiam
sanctorum animae non patiuntur, quae videntem
omnia Deum sciunt, et scientem omnia contemplantur.
Nam et beatus Gregorius in libris Moralium,
loco illo quo testimonium illud de verbis Job
tractare coepit, ubi ait: Sive nobiles fuerint filii
ejus, sive ignobiles, non intelligit [(Job. XIV, 21)]
,
ita definiens, ait: « Sicut enim hi qui adhuc vivunt
mortuorum animas quo loco habeantur ignorant,
ita mortui vita in carne viventium qualiter
postea disponatur nesciunt. Quia et vita spiritus
longe distat a vita carnis; et sicut corporea et incorporea
diversa sunt genere, ita etiam distincta cognitione.
Quod tamen de animabus sanctis sentiendum
non est, quia quae intus omnipotentis Dei miram
claritatem vident, nullo modo credendum est
quia sit aliquid quod ignorent. Sed carnales quique
quia amorem praecipue filiis impendunt, hoc eos
beatus Job nescire post mortem asserit, quod hic
vehementer amaverunt, ut sive nobiles, sive ignobiles
sint filii, nesciant, quorum eos semper cura fatigabat » [(S. Greg., Moral. lib. XII, cap. 21, in Job
XIV, 21)] .
CAPUT XXXII. Utrum post adventum Christi ad inferos, ex quo sanctis reseratum est iter ad coelos, aspicere valeant aut boni malos in dolore, aut mali bonos in requie constitutos.
Ecce, Luca evangelista testante, didicimus quod