PL 96, col. 495

Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne

ille quod his interrogationibus docere moliebatur
aperuit continuo. Sicut, inquit, isti oculi carnis
tuae utique in dormiente atque in lectulo jacente
nunc vacant, nec aliquid modo operantur, et tamen
sunt isti quibus me intueris, et ista uteris visione,
ita cum defunctus fueris, nihil agentibus oculis carnis
tuae, vita tibi inerit qua vivas, sensusque quo
sentias. Cave jam deinceps ne dubites vitam esse
post mortem. Ita sibi homo fidelis ablatam dicit hujus
rei dubitationem » [(S. Aug., Epist. ad Evod. 159,
in edit. Paris. S. Maur.)] .
CAPUT XXXIV. Contra eos quibus parum videtur quod anima post mortem carnis in quadam corporali similitudine laeta quaedam videat, vel tristia sentiat. Et quod expressiora sint ibi laeta vel tristia, quam hic videri possunt per somnium ab animo.

Quamvis non sint corporalia visa, sed similia corporalibus,
quibus animae corporibus exutae afficiuntur,
seu bene, seu male, cum et ipsae animae corporibus
suis similes sibimet appareant, sunt tamen
et vera laeta, et vera molesta, facta de substantia
spirituali. Nam et in somnis magnum interest
utrum in laetis an in tristibus simus. Unde in rebus
quas concupierant constituti, se evigilasse doluerunt
plurimi, et rursus gravibus terroribus atque cruciatibus
exagitati atque vexati, cum expergefacti essent,
dormire timuerunt, ne in eadem mala revocarentur.
Et utique non est dubitandum quod expressiora
sunt illa quae in inferno dicuntur esse, atque ideo
vehementius sentiantur. Nam et qui subtracti sunt

sensibus corporis, minus quidem quam si omnino
morerentur, sed tamen amplius quam si dormirent,
expressiora se vidisse narraverunt quam si somnia
somniassent.
CAPUT XXXV. Quid remunerationis habere credantur animae defunctorum, ante resurrectionis illius ultimum tempus.
Animae beatorum mox ut de hujus corporis domicilio
exeunt, donec veniant ad resurrectionis illius
ultimum tempus, jucunditate spiritus perfruuntur,
attestante Joanne de animabus occisorum propter
verbum Dei, et dicente: Datae sunt illis singulae stolae
albae [(Apoc. VI, 11)]
. Haec ergo prima stola est quietis
et jucunditatis, qua post mortem carnis anima tantum

perfruitur; secunda illa erit, cum recepto corpore
de animae et carnis immortalitate laetabitur.
CAPUT XXXVI. Quod post depositionem corporis hujus statim videatur a sanctis spiritibus Deus.
Beatissimus Cyprianus, doctor clarus, et magister

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.