PL 96, col. 848

Epistolae (Lullus Moguntinus), J. P. Migne

ut ibidem, solito more, officium perageret.
Sed dictum nobis ab eodem presbytero fuit quod
auctoritatis vestrae magnitudo juberet non ibidem
eum esse officium divinum celebraturum, quia nescimus
si aliqua suggestio auribus pietatis vestrae a
Bernario episcopo pervenisset, quia idem dominus
Bernarius episcopus misit ei unum caballum pascere
de nostro stipendio, unde nos vivere debemus,
nescimus si pro hac causa factum hoc sit. Nunc
deprecamur ut accepta licentia idem presbyter a vobis,
liceat ei Domino Jesu Christo et sanctorum eidem
in loco reliquiis officium solito more persolvere,
ne et domus Dei et reliquiae illius honor sic remaneant
sine sacerdote, lumine et officio. Nec nos non
habemus illis in partibus sacerdotem qui illud officium

ibidem peragere possit, nisi istum. Ideo deprecamur
vos ut tale praeceptum et licentia ei a vobis
tribuatur, ne tam diu, sicut deprecati sumus, domus
Dei et reliquiae illius honor sic, sicut modo,
remaneant.
Gratia Domini nostri Jesu Christi vos in praesenti
faciat pollere, et in aeterna beatitudine feliciter secum
regnare.
Obtineant, obtineant, quaeso, preces nostrae auribus
pietatis vestrae, electe Dei, quatenus et aliorum
profecta merces vobis magna reddatur a Domino Jesu
Christo.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.