PL 96, col. 860

Epistolae (Elipandus Toletanus), J. P. Migne

protinus ulciscatur; ne contra canem leviter nos
mussitasse videamur; ut conterrita rabies, quae
contra sanctum divinae Trinitatis mysterium latrat,
auctoritate vocis illico comprimatur. Non enim fomento
vini et olei tua jam curanda est aegritudo,
sed gladio, ex utraque parte acuto, tua praecidenda
est diuturna putredo. Prius quidem turrem superbiae
tuae ariete justitiae elidere nitimur, ne umbra erroris
ejus exitiabili morbo fidelibus impendatur. Prius
amentiae tuae fabricam rationis lapide evertere conamur,
ne munimentum defensionis insipientibus
praebere conetur: in eo scilicet quod non interrogantis,
sed prius docentis arripueris officium, cum
ipse Dominus et Redemptor e contrario, humilitatis
exhibens formam, non prius in templo docens, sed

interrogans voluit inveniri. Unde et beatus Gregorius
recti itineris callem pergere cupientibus insinuans,
dicit: « Nulla res absque magistro doceri praesumitur,
nisi intenta prius meditatione discatur. » Et
iterum alibi: « Quasi enim quoddam nutrimentum
verbi est censura silentii: Et recte per crescentem
quoque gratiam sermonem doctrinae accipit, qui
ordinate ante per humilitatem tacet. Hinc enim per
Salomonem dicitur: Tempus tacendi, et tempus loquendi.
Non enim ait: Tempus loquendi, et tempus
tacendi; sed prius tacendi praemisit, et postmodum
subdidit loquendi. » Beatus quoque Efren, te et similes
tuos praevidens, ita locutus est dicens: « Etenim
qui venit institui, antequam instituatur, jam
alios instituere cupit, et docere antequam discat.

Priusquam erudiatur, promulgare vult legem: et
antequam noscat ordinem syllabarum, philosophari
incipiet. Priusquam subjiciatur pro salute animae
suae, vult habere subjectos: et antequam seniorum
jussis obtemperet, arripiet jubentis officium: et
antequam ratione et virtute discretionis instruatur,
instruere alios ac monere usurpat. Ideoque
dignum est ut iste talis magister mendacii existat,
qui discipulus veritatis esse recusat, et doctor erroris
appareat, qui docentis imperium, fronte proterva,
assumere non formidat. »
3.
Quod autem in principio schedulae tuae fetidissimae
tres personas corporeas in Divinitate esse protestaris,
dicendo: quod Patris persona specialiter

David esse credatur, eo quod ipse de semetipso dicat, Eructavit cor meum verbum bonum;
et iterum de ipso
David credatur esse dictum, Non derelinques animam
meam in inferno, neque dabis Sanctum tuum videre
corruptionem. Et iterum persona Filii Dei asseris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.