PL 96, col. 905
Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne
in illa summa Trinitate Pater tantum Pater est in sua
persona, solus Filius in sua persona tantum Filius est,
solus in sua persona Spiritus sanctus tantum Spiritus
sanctus est. Et ideo nec Patrem Filium nominamus,
nec Patris nomen Filio imponimus, nec Spiritui sancto
nomen Patris aut Filii dicimus. Et inde vere Trinitas
est, quia nec Pater natus est, nec Spiritus sanctus, sed
solus Filius. Nec Filius genuit, nec Spiritus sanctus, sed
solus Pater. Neque Pater a duobus processit, aut
Filius, sed tantum Spiritus sanctus. Ac per hoc solus
Pater Deus a nullo Deo est, sed a se. Filius Deus
est, sicut Pater, sed a Patre est Deus, non a se.
Spiritus quoque sanctus Deus est, sicut Pater et Filius,
sed a Patre et Filio Deus est, non a se. Solus Pater a
se Deus: hi vero duo ab uno sunt Deus, id est a Patre:
ac per hoc et Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus
sanctus Deus: et non tres dii, sed unus Deus, Pater,
et Filius, et Spiritus sanctus. Et ideo cum dicimus
in Scripturis: Solus Christus Filius Dei natus de
Virgine, et ipsum crucifixerunt Judaei, et ipse est
verus, et non est alter Deus praeter eum, verum
dicimus, quia non est alter Deus praeter eum.
Quia Pater Deus est omnipotens et solus sibi sufficit
in sua persona. Et Spiritus sanctus Deus est
omnipotens, et solus sibi sufficiens in sua persona.
Et hi tres non sunt tres dii omnipotentes,
sed unus Deus omnipotens, Pater, et Filius, et
Spiritus sanctus. Et ideo solus sufficit Pater Deus,
quia separari a Filio et Spiritu sancto non potest. Et
solus sufficit Christus Filius Dei Deus, quia separari
a Patre et Spiritu sancto non potest. Solus etiam
sufficit Spiritus sanctus, quia separari a Patre et
Filio non potest, quia simul tres unus Deus.
XX.
Quamobrem non debemus dubitare Christum
Filium Dei, quem Judaei crucifixerunt, esse verum
Deum, et non esse alterum Deum praeter eum.
Credamus in eum, et adoremus eum, quia non est
alter adorandus praeter eum. Ecce panem et lac
protulimus, accipiat quis quantum valet. Et hoc
Domini est quod dicimus: nam qui dicimus nihil
sumus, sed de quo dicimus, magnus est, et magna
virtus ejus: et sapientiae ejus non est numerus. Tantus
ac talis est, ut nec de eo possimus dicere, nec de eo
omnino tacere. Sed tamen cum sit inenarrabilis,
non debet esse ignorabilis. Dicit enim Scriptura: Generationem ejus quis enarrabit?
[(Isa. LIII, 8.)]
Non dicit, ignorabit. Et ideo oportet primum ut
credamus in eum, et tunc intelligere possumus quae
scripta de eo legimus. Quid enim prodest ut cum
periculo quaeratur quod sine periculo nescitur?
Ergo melius est non intellecta credere, quam credenda
verbis mendacibus perdocere. Multum enim
praecedit fides intellectum. Si enim fides habet meritum,
et per ipsam etiam rusticis Christus daturus
est praemium, praecedit utique intellectum. Quamobrem
omnis rusticus idiota, qui recte credit in
Christum, simpliciter vivet et recedet a malo, superat
intellectum. Intellectus tamen, quamvis bona
opera videatur habere, praecedit eum rusticus, si