PL 96, col. 908
Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne
qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei
nominemur et simus. Propter hoc mundus non
novit nos, quia non novit eum. Charissimi, nunc
filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus.
Scimus quoniam, cum apparuerit, videbimus eum
sicuti est. Et omnis qui habet hanc spem in eo,
sanctificat se, sicut et ille sanctus est. Omnis qui
facit peccatum, et iniquitatem facit, et peccatum
est iniquitas. Et scitis quoniam ille apparuit ut peccata
tolleret: et peccatum in eo non est. Omnis qui
in eo manet, non peccat. Omnis qui peccat, non
vidit eum, nec cognovit eum.
XXV.
« Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam,
justus est, sicut et ille justus est. Qui
facit peccatum, ex diabolo est, quoniam ab initio
diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat
opera diaboli. Omnis qui natus est ex Deo,
peccatum non facit, sed semen ipsius in eo manet,
et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
Et in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli.
Omnis qui non est justus, non est de Deo, et qui
non diligit fratrem suum. Quoniam haec est annuntiatio
quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum.
Charissimi, diligamus nos invicem, quoniam
charitas ex Deo est. Et omnis qui diligit fratrem
suum, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.
Qui autem non diligit fratrem suum, non habet
charitatem, et non novit Deum, quoniam Deus
charitas est. Ex hoc apparuit charitas Dei in nobis,
cum Filium suum unigenitum misit Deus in mundum,
ut vivamus per eum. In hoc est charitas, non
quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit
nos, et misit Filium suum propitiationem pro
peccatis nostris. Charissimi, si Deus dilexit nos,
et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo
vidit unquam. Si diligimus invicem, Deus in nobis
manet, et charitas ejus in nobis perfecta est. In hoc
intelligimus quoniam in eo manemus, et ipse in
nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis: et
nos vidimus, et testificamur, quoniam Pater misit
Filium suum Salvatorem mundi. Omnis qui confessus
fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo
manet, et ipse in Deo. Et nos cognovimus, et credidimus
charitati quam habet Deus in nobis. Deus
charitas est; et qui manet in charitate, in Deo
manet, et Deus in eo est. In hoc perfecta est charitas
Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in diem
judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc
mundo. Timor non est in charitate: sed perfecta
charitas foras mittit timorem, quoniam timor poenam
habet. Qui autem timet, non est perfectus in
charitate. Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus
prior dilexit nos.
XXVI.
« Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem
suum odit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem
suum quem videt, Deum, quem non videt, quomodo
poterit diligere? Et hoc mandatum habemus ab
eo ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo