PL 96, col. 910
Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne
habemus ad Deum: et quidquid petierimus, accipiemus
ab eo, quoniam mandata ejus custodimus,
et ea quae sunt placita coram eo facimus. Et hoc est
mandatum ejus, ut credamus in nomine filii ejus
Jesu Christi, et diligamus alterutrum, sicut dedit
mandatum nobis. Et qui servat mandatum ejus, in
illo manet, et ipse in eo. Et in hoc scimus quoniam
manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis. Charissimi,
nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus
si ex Deo sunt. Quoniam multi pseudoprophetae
exierunt in hunc mundum, et ex hoc cognoscitur
Spiritus Dei. Omnis spiritus qui confitetur Jesum
Christum in carne venisse, ex Deo est. Et omnis spiritus
qui solvit Jesum, ex Deo non est. Et hic est illius
Antichristi, quem audistis quoniam venit, et
nunc in mundo est. Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis
eos, quoniam major est qui in nobis est quam
qui in mundo. Ipsi de mundo sunt, ideo de mundo
loquuntur, et mundus eos audit. Nos ex Deo sumus.
Qui novit Deum, audit nos: qui autem non est ex
Deo, non audit nos. In hoc cognoscimus spiritum
veritatis, et spiritum erroris. »
XXIX.
Hanc epistolam, quam legimus charitati
vestrae, Joannis apostoli et evangelistae est, directa
ad gentes. Et quia nos ex gentibus sumus, nobis directa
est. Et quia virgo Maria peperit Jesum, de
Jesu est; et quia de Jesu intentio nostra est, et Ecclesia
pro ipso solo in duas partes divisa est, requiramus
hos duos Christos, et inveniamus per spiritum,
Jesus cujus filius est. Istud nomen accepit a
Patre per prophetam, antequam nasceretur ex virgine,
mundo annuntiantum: Revelabitur, inquit, vobis
filius meus Jesus. Istud nomen angelus Gabriel nuntiavit
Virgini, dicens: Ecce concipies et paries filium;
et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus,
et Filius Altissimi vocabitur. Et dabit illi Dominus
Deus sedem David patris ejus; et regnabit in
domo Jacob in aeternum: et regni ejus non erit finis.
Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud,
quoniam virum non cognosco? Et respondens angelus,
dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus
Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur
ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Ecce Virgo non
dubitavit de numine, sed quomodo fieret illud, bis
nominavit. Ecce cujus filius est Jesus! Videamus
nunc, si ipse est Dominus coeli et terrae. Et ait Maria:
Ecce ancillam Domini, fiat mihi secundum verbum
tuum [(Luc. I, 38)]
. Ancillam se dicit quae mater
eligitur. Non est consuetudo ut matres filios suos
dominos dicant: sed sola Virgo, quae Dominum coeli
et terrae peperit.
XXX.
Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit
in montana cum festinatione in civitatem Juda; et
intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth.
Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth,
exsultavit infans in utero ejus: et repleta est
Spiritu sancto Elisabeth; et exclamavit voce magna, et
dixit: Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei
ad me? Ecce duae testes! Virgo dixit: Ecce ancilla