PL 96, col. 912
Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne
terram nostrae carnis assumpsit, infirmitatem nostram
illa jam angelica celsitudo non despicit. Ad
pacem nostram angeli redeunt, intentionem prioris
discordiae postponunt. Et quos infirmos prius abjectosque
despexerunt, jam socios venerantur, cum naturam
nostram in sede Dominica immortali fulgentem
gloria perviderunt. Plane illa natura, quae audivit: Terra es, et in terram ibis.
Quoniam naturae humanae
gratulandum est: eo quod sic assumpta est a
Verbo unigenito terra mortalitatis nostrae, ut immortalis
constitueretur in coelo, utque ita fieret terra
sublimis, ut incorruptibilis pulvis rediret ad dexteram
Patris. Et hoc est quod clamant angeli et omnis Ecclesia: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus
bonae voluntatis
[(Luc. II, 14)]
. Bonae voluntatis,
id est, qui bene volunt. Qui bene credunt, ut cum
angelis socientur: non qui male credunt, ut cum
diabolo damnentur.
XXXIII.
Et postquam consummati sunt dies octo,
ut circumcideretur Dominus, vocatum est nomen ejus
Jesus: quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero
conciperetur [(Ibid., vers. 21)]
. Si requiramus consuetudinem
mulierum, de nulla dictum est, In utero
concepit, quia extrinsecus a viris acceperunt. Si requiramus
Scripturas, tunc promissa est ista conceptio,
quando serpenti dictum est in paradiso: Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum
et semen ejus
[(Gen. III, 15)]
. Et recte cognoscimus
quia mulieres semina non habent, nec sine virili semine
concipere possunt. Semen ergo mulieris, Verbum
carne factum est, qui non de terra, sed de excelsis
est, sicut ipse Jesus ait: Ego de supernis sum,
vos de inferioribus estis. Et Paulus apostolus ait: Primus homo, de terra terrenus: secundus homo, de
coelo coelestis. Et postquam impleti sunt dies purgationis
ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in
Jerusalem, ut sisterent eum Domino, sicut scriptum
est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens
vulvam, sanctum Domino vocabitur.
Requiramus
quis masculus vulvam matris aperuit. Nam si
recta tractamus, omnes mulieres quae primos filios
masculos habuerunt, viri ejus aperiunt vulvam, quae
sola in utero concepit.
XXXIV.
Et cum inducerent puerum Jesum parentes
ejus in templum, ut facerent secundum consuetudinem
legis pro eo, accepit eum Simeon in manus
suas, et benedixit Deum, et dixit: Nunc dimittis servum
tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace.
Quia viderunt oculi mei salutare tuum. Quod praeparasti
ante faciem omnium populorum. Jam supra diximus
quia salutaris nomen Jesus est, id est Salvator.
Et ipse datus est lumen ad revelationem gentium,
et gloriam plebis suae Israel. Et dixit Simeon ad
Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam
et in resurrectionem multorum in Israel. In ruinam
positus est plane non credentibus, et lapis offensionis,
et petra scandali. Resurrectio vero et vita est
credentibus. Et in signum, cui contradicetur [(Luc.
II, 34)]
. Videtis quia in signum est, cui contradicetur.