PL 96, col. 914

Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne

quod Virgo Deum hominem peperit: quia creavit Dominus
novum super terram: femina circumdabit virum.
XXXVII.
Caeterum qualiter vivere debeamus, sufficit
nobis illud vulgare proverbium: Quod tibi non
vis, alteri ne feceris: et habebis vitam aeternam [(Tob.
IV, 16)]
. Vulgare est, quia hoc vulgus dicere potest.
Caeterum Dominus in Evangelio ait: Omnia quaecunque
vultis ut faciant vobis homines, et vos similiter
facite eis. Et hoc est Ecclesia, et Christus. Credit
recte rusticus, quia symbolum semper recitat. Orat
recte, quia semper orationem Dominicam recitat,
et dicit: Pater noster, qui es in coelis. Et vere Filius
Dei est, si ut sibi non vult fieri, alteri ne fecerit.
Quae et in illa epistola sanctissimi Joannis nihil
aliud recitavimus quam hoc quod rustico sermone

et brevi vobis diximus. Nam si, secundum Apostolum, imperiti sumus lingua, scientia
tamen, Deo miserante, non sumus imperiti:
nec de imperitia erubescimus,
quod lectione non docemur: nec simplicitas
inter philosophos a fide vera dubitamus, cum
apostolos simplices et rusticos magistros habemus.
Nullus philosophorum potuit dicere primus: Tu es
Christus Filius Dei vivi, nisi Petrus piscator, homo
rusticanus et pauper, qui ab opere callosam habebat
manum. Iste piscator et rusticanus de Jerosolyma
perrexit Romam. Et rusticanus cepit Romam, quam
eloquentes capere non potuerunt. Nullus sapiens
mundi primus potuit dicere: In principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per
ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et
vidimus gloriam ejus, gloriam unigeniti a Patre, plenum
gratiae et veritatis. Et Verbum caro factum est,
et habitavit in nobis, id est, Deus homo factus est; et
habitavit in nobis, hoc est, habitavit in carne, quae
nos sumus. Nisi Joannes hoc dixit, piscator et rusticus,
cujus epistolam vobis legimus, qualiter in Jesu
Christo Filio Dei credamus, et cum illo una persona
simus, si dilectionem Dei et proximi habuerimus.
Haec est Ecclesia in charitate per charitatem,
quae Deus est; ut maneamus in Deo, et Deus in nobis,
si hoc fecerimus proximo quod fieri volumus et
nobis. Nam qui odit fratrem suum, homicida est:
et talis homicida non habet vitam aeternam, quod est

Jesus Christus, sicut Apostolus ait: Ut cognoscant
te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.
Hic est verus Deus, et vita aeterna. Ecce fidem
nostram, qualiter credimus et oramus, brevi compendiolo
rustici homines sapientibus pandimus:
docete, si nostis amplius. Nam, sicut diximus, fides
in brevi est. Hoc ipsum Isaias attestatur, qui ait: Consummatas quidem et breviatas res audivi, quia verbum
breviatum faciet Dominus in terra
[(Isa. X, 23)]
.
De quo vero idem prophetavit: Ecce verbum Domini
factum est illis in maledictionem, et noluerunt illud. Qui
sunt qui noluerunt illud, nisi Judaei et haeretici, qui
Verbum abbreviatum, id est, hominem factum, non
credunt esse Filium Dei, ipsum, qui pro nobis vulneratus
est, ut vulnera nostra sanaret? De quo in psalmo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.