PL 96, col. 916
Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne
gloria judicare vivos et mortuos. Cujus regni non
erit finis. Credimus et in Spiritum sanctum Dominum
et vivificatorem, ex Patre et Filio procedentem.
Cum Patre et Filio adorandum et glorificandum.
Qui locutus est per prophetas. In unam catholicam
atque apostolicam Ecclesiam. Confitemur unum
baptisma in remissione peccatorum. Exspectamus
resurrectionem mortuorum. Vitam futuri saeculi,
Amen. »
Explicit symbolus fidei Ephesinae.
INCIPIT SYMBOLUM FIDEI ELIPANDIANAE.
XL.
« Ego Elipandus, Toletanae sedis archiepiscopus,
cum omnibus mihi consentientibus: Credo Trinitatem
Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in una
Deitatis essentia atque natura, hoc est, Deum, et
Principium, et Spiritum sanctum, in una natura
Deitatis Trinitatem personarum. Quia sicut homo
derelinquendo patrem et matrem, et adhaerendo
uxori, cum sint duae personae, jam non sunt duae,
sed una vocatur caro: et sicut multorum animae in
dilectione Dei unum est cor, et una efficitur anima:
ita Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, opifex
unius totius conditae creaturae, unius glomeratio
charitatis, unius ambitus dilectionis coaeterna substantia.
Ipse quoque Pater per semetipsum descendit
ad turrem quam aedificabant filii Adam, et dixit
Filio et Spiritui sancto: Venite, descendamus, et
confundamus ibi linguas eorum. Per semetipsum
quoque veniens, de judicio Sodomorum Loth eripuit.
Per semetipsum etiam in monte Sina descendens,
Moysi legem dedit. Nam si intelligere vultis personas,
quomodo sit unus Deus Trinitas, cognoscite
comparative lapidem et ignem qui in eo est, et frigore
in lapide manente, unam esse substantiam.
Attendite hujus lapidis comparationem, indivisam
personarum Trinitatem: et si praevaletis, considerate
de ineffabili Divinitate, et videte unius Deitatis
invisibilem Trinitatem. Et sicut alia est persona
frigoris manentis in lapide, atque alia ignis manentis
in parente: et tamen procedens non desinit esse
cum generante: ita Filii persona alia est, et non
desinit in una substantia Deitatis esse cum Patre.
Et sicut lapis praecedit ignem illum in se manentem
in visione, ita Pater praecedit Filium, non tempore
sed origine. Ipse quoque Dei Filius, cum sit splendor
gloriae, et figura substantiae ejus, Deitatem invisibilem
exinaniens, apparuit subjectae creaturae
specie cum Patre et Spiritu sancto Abrahae in ipso
fervore diei. Quia sicut absentia lucis tenebrae sunt,
et absentia tenebrae lux esse creditur, tertium inter
utrosque non obsistit: sic in uno Verbo Dei, id est
unico Filio ejus, fortitudinem, et honorem, et gloriam
esse credimus. Et sicut Spiritus pars animae
est, per quam imagines rerum corporalium imprimuntur:
sicut mens pars ejusdem animae est per
quam omnis ratio intelligentiaque percipitur: sicut
memoria, quae meditari memoratur: sic in Verbo