PL 96, col. 919
Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne
fratrum, et erit vobis ignominiosum si ab illis in
vobis reprehensum fuerit.
XLIV.
« Adolescentiam sane fratris nostri Heterii
lacte adhuc alitam, et nondum ad robur perfectae
intelligentiae perductam, vestra fraternitas
erudiat: quia non cum magistris optimis, sed cum
ignaris et schismaticis, videlicet Felice et Beato
Atiphrasio, aequales in virtute, et pares in errore,
habuit collationem. Bonosus et Beatus pari errore
condemnati sunt. Ille credidit de matre adoptivum,
et non de Patre ante saecula proprie genitum, et
non de matre temporaliter adoptivum. Cui similem
existimabo illum, nisi Fausto Manichaeo? Faustus
condemnavit patriarchas et prophetas, iste condemnat
doctores priscos et modernos. Obsecro ut
calore fidei accensi, tanta sitis intentione praecalidi,
ut errorem praedictum de medio vestri auferatis:
ut sicut per servos suos Dominus de finibus
Baeticae eradicavit haeresim Migetianam, ita per vos
de finibus Asturiensium funditus evellat haeresim
Beatianam. Sed quia audivi quod praecursor Antichristi
in medio vestri apparuit, qui illum jam natum
annuntiat, quaeso ut perquiras ab eo, ubi, aut quomodo,
aut quando natus est spiritus ille mendax
prophetarum, qui in eo loquitur, et nos sollicitos
redde [ Florez, reddat]. »
XLV.
Haec epistola tua est. Haec verba tua sunt.
Haec fides tua est. Haec doctrina tua est. Haec sapientia
tua est. Et ad ipsa nos inclinare jubes.
Et quia non inclinamus, clamas quia haeretici sumus
et praecursores Antichristi. Et ipse spiritus
mendax qui in ore Achab prophetarum ingressus est,
ipse loquitur in nobis. Et dicas Fideli tuo: « Perquire
ubi est natus, et nos sollicitos redde. » Haec
injuria non nostra, sed ipsius quem adoramus. Et
tamen si recte credimus Filium Dei, sicut veritatem
sine dubitatione credimus, illius injuria est,
cum nostra est. Et cum illius injuria est, nostra
est, quia caput et corpus una persona est. Neque
enim cum pes premitur, caput glorificatur.
XLVI.
Denique jam Caput ad coelos ascenderat,
quando Saulus discipulos Christi trucidabat. Et dictum
est ei: Saule, Saule, quid me persequeris?
Non dixit, quid persequeris servos meos, sed, quid
me persequeris? Petrus quoque apostolorum primus,
compatiens discipulis lacrymantibus, ut eos non
relinqueret, sed abscederet a civitate, sed fugeret
ante Neronem, victus fletibus discipulorum, cessit
et promisit se Urbem egressurum. Proxima nocte
salutatis fratribus et celebrata oratione, proficisci
solus coepit. Ubi ventum est ad portam, videt
sibi Christum occurrere. Et adorans eum dixit: Domine,
quo venis? Dicit ei Christus: Iterum venio
crucifigi. Intellexit de sua dictum passione, quod
in eo Christus passurus videretur, qui patitur in