PL 97, col. 27
Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne
Gens Merovingorum, de qua Franci reges sibi
creare soliti erant, usque in Hildericum regem,
qui iussu Stephani, Romani pontificis, depositus
ac detonsus, atque in monasterium trusus est, durasse
putatur. Quae licet in illo finita possit videri,
tamen iam dudum nullius vigoris erat, nec quicquam
in se clarum praeter inane regis vocabulum
praeferebat; nam et opes et potentia regni penes
palatii praefectos, qui maiores domus dicebantur, et
ad quos summa imperii pertinebat, tenebantur;
neque regi aliud relinquebatur, quam ut regio tantum
nomine contentus, crine profuso, barba summissa,
solio resideret, ac speciem dominantis effingeret,
legatos undecunque venientes audiret, eisque
abeuntibus responsa, quae erat edoctus vel etiam
iussus, ex sua velut potestate redderet; cum praeter
inutile regis nomen et precarium vitae stipendium,
quod ei praefectus aulae, prout videbatur, exhibebat,
nihil aliud proprii possideret, quam unam et
eam praeparvi reditus villam, in qua domum et
ex qua famulos sibi necessaria ministrantes atque
obsequium exhibentes paucae numerositatis habebat.
Quocumque eundum erat, carpento ibat, quod
bubus iunctis, et bubulco rustico more agente, trahebatur;
sic ad palatium, sic ad publicum populi sui
conventum, qui annuatim ob regni utilitatem celebrabatur,
ire, sic domum redire solebat: ad regni
amministrationem et omnia quae vel domi vel foris
agenda ac disponenda erant, praefectus aulae procurabat.
2.
Quo officio tum cum Hildericus deponebatur,
Pippinus, pater Karoli regis iam velut hereditario
fungebatur. Nam pater ejus Karolus, qui tyrannos
per totam Franciam dominatum sibi vindicantes
oppressit, et Sarracenos Galliam occupare temptantes