PL 97, col. 29

Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne

continuos novem annos gerebatur, apud Parisius
morbo aquae intercutis diem obiit, superstitibus
liberis Karlo et Karlomanno, ad quos successio
regni divino nutu pervenerat. Franci siquidem,
facto solemniter generali conventu, ambos
sibi reges constituunt, ea conditione praemissa, ut
totum regni corpus ex aequo partirentur, et Karolus
eam partem, quam pater eorum Pippinus tenuerat,
Karlomannus vero eam, cui patruus eorum
Karlomannus praeerat, regendi gratia susciperet.
Susceptae sunt utrinque conditiones, et pars regni
divisi iuxta modum sibi propositum ab utroque recepta
est. Mansitque ista, quamvis cum summa difficultate,
concordia, multis ex parte Karlomanni
societatem separare molientibus, adeo ut quidam eos

etiam bello committere sint meditati. Sed in
hoc plus suspecti quam periculi fuisse, ipse
rerum exitus approbavit, cum, defuncto Karlomanno,
uxor eius et filii cum quibusdam, qui ex
optimatum eius numero primores erant, Italiam fuga
petiit, et nullis existentibus causis, spreto mariti
fratre, sub Desiderii, regis Langobardorum, patrocinium
se cum liberis suis contulit. Et Karlomannus
quidem post amministratum communitor biennio
regnum morbo decessit; Karolus autem, fratre
defuncto, consensu omnium Francorum rex
constituitur.
4.
De cujus nativitate atque infancia, vel etiam pueritia,
quia neque scriptis usquam aliquid declaratum
est, neque quisquam modo superesse invenitur, qui

horum se dicat-habere notitiam, scribere ineptum
iudicans, ad actus et mores ceterasque vitae illius
partes explicandas ac demonstrandas, omissis incognitis,
transire disposui; ita tamen ut primo res

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.