PL 97, col. 33

Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne

fluminis incolebant, cum uxoribus et parvulis sublatos
transtulit, et huc atque illuc per Galliam et
Germaniam multimoda divisione distribuit. Eaque
conditione a rege proposita et ab illis suscepta, tractum
per tot annos bellum constat esse finitum, ut
abiecto daemonum cultu et relictis patriis caerimoniis,
christianae fidei atque religionis sacramenta
susciperent, et Francis adunati, unus cum eis
populus efficerentur.
8.
Hoc bello, licet permultum temporis spatio
traheretur, ipse non amplius cum hoste quam bis
acie conflixit, semel juxta montem qui Osnengi
dicitur, in loco Theotmelli nominato, et iterum
apud Hasa fluvium, et hoc uno mense paucisque
interpositis diebus. His duobus proeliis hostes adeo

profligati ac devicti sunt, ut ulterius regem neque
provocare, neque venienti resistere, nisi aliqua loci
munitione defensi; auderent. Plures tamen eo bello
tam ex nobilitate Francorum quam Saxonum, et
functi summis honoribus, viri consumpti sunt,
tandemque anno tricesimo tertio finitum est, cum
interim tot ac tanta in diversis terrarum partibus
bella contra Francos et exorta sint et sollertia
regis administrata, ut merito intuentibus in dubium
venire possit, utrum in eo aut laborum patientiam,
aut felicitatem potius mirari conveniat. Nam biennio
ante Italicum hoc bellum sumpsit exordium, et cum
sine intermissione gereretur, nihil tamen ex his quae
alicubi erant gerenda dimissum, aut ulla in parte
ab aeque operoso certamine cessatum est; nam rex,

omnium qui sua aetate gentibus dominabantur, et
prudentia maximus et animi magnitudine praestantissimus,
nihil in his quae vel suscipienda erant vel

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.