PL 97, col. 38

Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne

tantum auri et argenti in regia repertum, tot spolia
praetiosa in proeliis sublata, ut merito credi
possit, hoc Francos Hunis iuste eripuisse, quod
Huni prius aliis gentibus iniuste eripuerunt. Duo
tantum ex proceribus Francorum eo bello perierunt,
Aericus dux Foroiulanus, in Liburnia iuxta Tharsaticam,
maritimam civitatem, insidiis oppidanorum
intercoeptus, et Geroldus Baioariae praefectus,
in Pannonia, cum contra Hunos proeliaturus
aciem instrueret, incertum a quo, cum duobus
tantum qui eum obequitantem ac singulos hortantem
comitabantur, interfectus est. Caeterum incruentum
pene Francis hoc bellum fuit, et prosperrimum
exitum habuit, tametsi diutius magnitudine sui
traheretur.

14.
Post quod et Saxonicum suae prolixitati
convenientem finem accepit. Boemanicum quoque
et Linonicum, quae postea exorta sunt, diu durare
non potuerunt; quorum utrumque ductu Karoli
iunioris celeri fine completum est. Ultimum contra
Nortmannos, qui Dani vocantur, primo pyraticam
exercentes, deinde maiore classe litora Galliae
atque Germaniae vastantes, bellum susceptum est.
Quorum rex Godefridus adeo vana spe inflatus
erat, ut sibi totius Germaniae promitteret potestatem;
Frisiam quoque atque Saxoniam haud aliter
atque suas provintias aestimabat; iam Abodritos,
vicinos suos, in suam ditionem redegerat, iam eos
sibi vectigales fecerat. Iactabat etiam, se brevi
Aquasgrani, ubi regis comitatus erat, cum maximis

copiis adventurum; nec dictis eius, quamvis vanissimis,
omnino fides abnuebatur, quin potius putaretur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.