PL 97, col. 43

Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne

omnibus mirum videretur, quod ne ad iracundiam
quidem ab eo provocari potuisset. Deinde cum matris
hortatu filiam Desiderii, regis Langobardorum,
duxisset uxorem, incertum qua de causa,
post annum eam repudiavit, et Hildegardem
de gente Suavorum, praecipuae nobilitatis
feminam, in matrimonium accepit, de qua tres filios,
Karolum videlicet et Pippinum et Ludowicum,
totidemque filias, Hruodrudem et Bertham
et Gislam, genuit. Habuit et alias tres
filias, Theoderadam et Hiltrudem et Ruodhaidem,
duas de Fastrada uxore, quae de orientalium
Francorum, Germanorum videlicet, gente
erat, tertiam de concubina quadam, cuius nomen
modo memoriae non occurrit. Defuncta Fastrada,

Liudgardam Alamannam duxit, de qua nihil
liberorum tulit. Post cuius mortem tres habuit
concubinas, Gersuindam Saxonici generis, de
qua ei filia nomen Adaltrud nata est, et Reginam,
quae ei Drogonem et Hugum genuit, et
Adallindem, ex qua Theodricum procreavit. Mater
quoque eius Berthrada in magno apud eum honore
consenuit. Colebat enim eam cum summa reverentia,
ita ut nulla umquam invicem sit
exorta discordia, praeter in divortio filiae Desiderii

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.