PL 97, col. 493

Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne

inserunt. Codices Vaticanus, Mettensis, Bellovacensis
et Camberonensis in fine libri II caput
addunt, quod in Divionensi, Normannico, Rhemensi,
Babenbergensi, Pithoeano, Parisiensi, post lib. IV, 14,
legitur. Babenbergensis et Parisiensis, n. 4628 A,
initio libri primi caput sistunt si servus clericus fiat.
Iidem, una cum Normannico, Pithoeano et Parisiensi,
capitulis I, 99, unum, II, 32, duo, IV, 24, et IV, 69,
singula capitula quae in aliis Codicibus desiderantur
subjiciunt; eademque capitula in Codice Rhemensi
recentiori atramento addita Baluzius adnotavit. Quorum
quidem I, 99 b, supra, ad a 817, protulimus;
II, 32 b, inter Ludovici II Leges a. 850, intra capita
9 et 10, excidisse videri potest; IV, 24 b, ad a. 817,
supra, vulgavimus; IV, 14 b, a Benedicto in libro I,
cap. 186, refertur; II, 32 c, et IV, 69 b, alibi exstare
non comperimus. Codices ejusmodi annis 864 et 873
a Carolo, Ludovici I filio, a. 868 ab Hincmaro archiepiscopo
Rhemensi, et a. 909 a Patribus concilii
Trosleiani, laudari, adeoque publica tunc in Gallia

auctoritate gavisos esse, Baluzius in praefatione sua
admonuit, sed eos a genuino Ansegisi opere discedere,
ex numeris capitulorum in conventu Wormatiensi
laudatis constat.
Majus tamen inter Codices Ansegisi discrimen eo
intercedit, quod cum plurimi eorum in praefationibus
singulorum librorum Carolum, Ludovicum et Lotharium

vuilit inde cethemo cide inneneuuendiun
theru selueru grasceffi vuisit in theru sachun
thie gesat sint; vuizzeta thia sala cegedune
geulize That auo themo seluemo cide that er
thui Sellan vuilit vzzeneuuendiun theru
grasceffi vuissit that ist athe in here athe
in palice athe in andern sumeuuelicheru
stedi samantneme himo athe vane sinengelandum

athe vane andern thie theru seluern
vuizzidi leuen theru er seluo leuitt urcundum
retliche, Auur auor thie hauan nin
mach thane vane andern so vueliche thar bezzera
vindan mugen vuerthan. Inde vora hin
sachunu sineru salunga. gedue inde burigun
theru geuueri geue himo ther thia sala infahit
geuueri gedue. Inde ather thiu sala so getan
De homine libero, ut potestatem habeat,
ubicunque voluerit, res suas dare.
Siquis res suas pro salute animae
suae, vel aliquem venerabilem locum,

vel propinquo suo, vel cuilibet alteri
tradere voluerit; et eo tempore intra
ipsum comitatum fuerit, in quo res illae
positae sint: legitimam traditionem facere
studeat. Quod si eodem tempore, quo
illas tradere vult, extra eundem comitatum
fuerit, id sive in exercitu, sive in
palatio, sive in alio quolibet loco; adhibeat
sibi vel de suis pagensibus, vel

de aliis, qui eadem lege vivant, qua ipse
vivit, testes idoneos, vel si illos habere
non potuerit, tunc de aliis, quales ibi
meliores inveniri possunt; et coram eis
rerum suarum traditionem faciat: et fideiussores
vestiturae donet, ei, qui
illam traditionem accipit, vestituram
faciat. Et postquam haec traditio ita

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.