PL 97, col. 498
Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne
tantum inscriptionibus adjectis, iterum excudi
fecit; in eo tamen proprio Marte egit, quod ope Codicis
sui et Bellovacensis capitula Benedicti integra
una cum additionibus, et p. 416-424 Caroli Calvi capitula
ad Sparnacum edita, in praefatione quoque
sua capitula Pippini regis supra repetita vulgavit, et
glossarium sive interpretationem obscuriorum aliquot
vocabulorum adjecit. Codex quo praecipue usus
est jam inter regios Parisienses n. 4638 signatus, in
praefationibus Lotharii imperatoris nomen haud agnoscit;
quare Pithoeus id a scribis Lothario imperante
perperam adjectum, Lotharii vero inter Ansegisi libros
nihil proprium esse censuit, ignarus scilicet rei
hodie notissimae, utriusque imperatoris Ludovici et
Lotharii nomen in publicis annorum 825-830 chartis
et monumentis, ideoque et Ansegisi libro anno
827 evulgato, conjunctim praeponi. Error Editioni
haud noxius, quam eamdem ac Tilianam esse supra
monui.
Eadem Editio haud felici calamo correcta, curante
Francisco Pithoeo Petri filio, iterum prodiit Parisiis
a. 1603, in-8º, et repetita est a Lindenbrogio in
Codice legum antiquarum a. 1613. Goldastus in operibus
suis adornandis et Heroldina et Pithoeana editionibus
usus est.
Saeculo fere post Pithoeum elapso, Stephanus Baluzius
Editionem suam publici juris fecit a. 1677 infolio.
Codicibus ex Gallia praecipue, sed et a sancto
Gallo, Roma et ex Hispania, conquisitis, eorum ad
fidem Editionem Pithoeanam correxit et emendavit,
suamque factam amplo commentario illustravit. Eo
tamen, pace tanti viri dictum sit, scopum suum non
attigit, quod, Tilii exemplo, Ansegisum Benedicto
conjunctum, quasi unum opus, capitularium libros
septem exhiberet, atque firmissimam Ansegisi auctoritatem
propter Benedicti contubernium suspicione
quadam attingi concederet, tum quod Pithoei sententia
seductus, non solum Lotharii Caesaris nomen in
praefationibus librorum singulorum deleret, sed et
ejus exemplo capitula quinque libris II et IV a Tilio
inserta admitteret, cum tamen ipse ea in genuino
Ansegisi libro non haberi ex capitulari Wormatiensi
a. 829 intellexisset, et a Codicibus plurimis abesse
cognovisset. Texit ea magnum Baluzii nomen, in tantum
validum, ut per saecula unum et dimidium proxima
doctorum virorum nullus operis institutionem
impugnare infringereve ausus sit; nam et Georgisch
in corpore juris Germanici anno 1738, et de Chiniac
a. 1780 in altera Capitularium Baluzii Editione, et
Canciani t. III Legum barbarorum antiquarum, a.
1785, et cl. Walter, sagacissimus juris patrii et Romani
indagator, in corpore juris Germanici a. 1824
edito, Baluzii Editionem denuo exprimere satis habuerunt.
Qua in re quid nobis praestare concessum fuerit,
monendum restat.
Igitur quantum ad Codices manuscriptos, quibus
nova libri Editio inniti debebat, eorum quos Baluzius
inspexerat denuo evolvendorum nec voluntas
nobis aderat nec facultas. Nam Ansegisi opus cum
cellectio sit capitulorum quorum multo maximam
partem inter capitularia supra edita invenire liceat,
talia nec desiderare, nec Baluzii in Codicibus exscribendis