PL 97, col. 505

Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne

scilicet, quae domnus Karolus imperator fecit ad ordinem
pertinentia ecclesiasticum, in primo adunavi
libello. Ea vero ecclesiastica, quae domnus ac piissimus
Hludowicus imperator et Hlutharius caesar filius
ipsius ediderunt, in secundo descripsi. Illa
autem, quae domnus Karolus in diversis fecit temporibus

1.
De his qui ab episcopo proprio excommunicantur.
2. De his qui ad ordinandum veniunt.
3. De clericis fugitivis et peregrinis.
4. De presbyteris, diaconibus, vel his qui in clero
sunt.
5. De usuris.
6. De presbyteris quando missam caelebrant.
7. De his qui a sinodo vel a suo episcopo dampnati
sunt.
8. De suffraganeis episcopis.
9. De chorepiscopis.

11.
10. De episcopis vel quibuslibet ex clero.

. De ordinationibus vel quibuslibet negotiis.
12. De cura episcoporum.
13. De provintialibus episcopis.
14. De monachis et clericis.
15. De die dominica, qualiter servanda est.
16. De ignotis angelorum nominibus.
17. De mulieribus, si ad altare accedant.
18. De episcopis, ubi non oporteat eos ordinare.
19. De libris canonicis.
20. De episcopis ordinandis vel quibuslibet ex clero.
21. De maleficis vel incantatoribus.
22. De monachis, clericis et presbyteris.
23. De servis alterius.
24. De stabilitate episcoporum vel clericorum.
25. De presbyteris non absolute ordinandis.
26. De proposito monachorum et clericorum.
27. De monachis qui ad clericatum provehuntur.
28. De negotio clericorum inter se.
29. De conspiratione clericorum vel monachorum.
30. De accusatione laicorum contra episcopos.
31. De monasteriis Deo dicatis.

32. De fide sanctae Trinitatis praedicanda.
33. De avaritia.
34. De his qui se convertunt ad Dominum.
35. De his qui non sunt bonae conversationis.
36. De his qui excommunicato communicaverint.
37. De subiectione presbyterorum.
38. De clericis ecclesiastici ordinis.
39. De virginibus Deo dicatis.
40. De principali cathedra episcoporum.
41. De falsis nominibus sanctorum.
42. De uxore a viro dimissa.
43. De iudicibus metropolitano probatis.
44. De accusatione vilium personarum.
45. De virginibus velandis.
46. De oblatis pauperum.
47. De ieiuniis a sacerdotibus constitutis.
48. De his qui contra naturam peccant.
49. De presbyteris, quo tempore ordinentur.
50. De pace danda.
51. De sponsa alterius.
52. De nominibus recitandis.

53. De canonum institutis a presbyteris non ignorandis.
54. De clericis alterius episcopi.
55. De servis alterius.
56. De sacerdotibus contra decretalia agentibus.
57. De viduis, a quibus non velentur.
58. De fide catholica et primo praecepto legis.
59. De pace et concordia servanda.
60. De iudicibus.
61. De periuriis.
62. De auguriis vel aliis maleficiis
63. De odio vel invidia.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.