PL 97, col. 51

Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne

27.
Circa pauperes sustentandos et gratuitam liberalitatem,
quam Graeci elemosynam vocant,
devotissimus, ut qui non in patria solum et in
regno suo id facere curaverit, verum trans maria
in Syriam et Aegyptum atque Africam, Hierosolymis,
Alexandriae, atque Carthagini ubi
christianos in paupertate vivere compererat paenuriae
illorum compatiens, pecuniam mittere solebat;
ob hoc maxime transmarinorum regum amicitias
expetens, ut christianis sub eorum dominatu degentibus
refrigerium aliquod ac relevatio proveniret.
Colebat prae ceteris sacris et venerabilibus
locis apud Romam aecclesiam beati Petri apostoli,
in cuius donaria magna vis pecuniae, tam in
auro quam in argento, nec non et gemmis, ab illo

congesta est. Multa et innumera pontificibus munera
missa, neque ille toto regni sui tempore quicquam
duxit antiquius quam ut urbs Roma sua opera
suoque labore vetere polleret auctoritate, et aecclesia
sancti Petri per illum non solum tuta ac defensa,
sed etiam suis opibus prae omnibus aecclesiis
esset ornata atque ditata. Quam cum
tanti penderet, tamen intra 47 annorum, quibus
regnaverat, spatium quater tantum illo votorum solvendorum
ac supplicandi causa profectus est.
28.
Ultimi adventus sui non solum hae fuere causae,
verum etiam quod Romani Leonem pontificem,
multis affectum iniuriis, erutis scilicet oculis linguaque
amputata, fidem regis implorare compulerunt.
Idcirco Romam veniens, propter reparandum,

qui nimis conturbatus erat, aecclesiae statum, ibi totum
hiemis tempus extraxit. Quo tempore Imperatoris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.