PL 97, col. 510

Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne

Explicit praefatio domni Karoli praeclarissimi
imperatoris.
INCIPIUNT CAPITULA SUPRASCRIPTA ET EORUM TEXTUS.

recte potest, si non communicaverit: Sumpsimus,
Domine, sacramenta?
7.
De his qui a sinodo vel a suo episcopo damnentur.
Haec vero per singula capitula in statutis Nicaeni
concilii legere potestis, seu in aliis sanctorum
patrum sinodalibus edictis, et in Antiocheno concilio,
quod his qui damnati sunt a synodo vel a
suo episcopo et postea ministrare praesumunt, praecipitur,
ut nullus audeat eis communicare. Si quis
vero communicat, simili sententia subiaceat, sicut
et dampnatus.
8.
De suffraganeis episcopis. Item in eodem concilio,
ut ad metropolitanum episcopum suffraganei
respiciant, et nihil novi audeant facere in suis parrochiis
sine conscientia et consilio sui metropolitani,

nec metropolitanus sine eorum consilio.
9.
De corepiscopis. Item in eodem concilio, simul
et in Ancyronensi, ut corepiscopi cognoscant
modum suum, et nihil faciant absque licentia
episcopi in cuius parrochia habitant.
10.
De episcopis vel quibuslibet ex clero. Item in
eodem concilio, ut episcopus vel quilibet ex clero
sine consilio vel litteris episcoporum vel metropolitani
non audeant regalem dignitatem pro suis
causis clamare, sed in communi episcoporum concilio
causa examinetur.
11.
De ordinationibus vel quibuslibet negotiis.
Item in eodem concilio, simul et in Sardicensi,
necnon et in decretis Innocentii papae, ut nullus episcopus
in alterius parrochia ordinationes aliquas audeat

facere, vel negotia peragere quae ad eum non
pertinent.
12.
De cura episcoporum. Item in eodem concilio,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.