PL 98, col. 1015

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

de creaturis mundi di putabantur et dicebantur; et
mundanarum quarumdam artium inventores, et urbium
conditores, vel sceptra imperialia retinentes,
post mortem in deos credebantur transferri, et divi
vocabantur, et simulacra illorum di nuncupabantur.
Quae nomina aspernato vero Deo, contempta humilitate,
daemonica vel humana sibi arrogantia usurpavit:
quae ita Christianus odisse debet, sicut odit
auctorem: quisquis enim auctorem mendacii sprevit,
mendacium spernere debet; et qui mendacium spernit,
mendax quoque nomen spernere debet. Qui igitur
auctorem mendacii sprevit, mendax quoque nomen
spernere debet: auctor autem mendacii ille est
de quo dictum est, Ab initio mendax fuit et in veritate
non stetit [(Joan. VIII)]
. Mendax nomen divale non

immerito est, quod peccatores pro suis meritis aeternis
suppliciis mancipatos divinitatem astruere nititur
esse adeptos. Si ergo hujus nominis amatores
hoc ad divinitatem minime pertinere fatentur, audiant
ipsos gentiles qui hoc nomine familiarius in
suis litteris utebantur, et divos pro dis, et deos pro
divis pene indifferenter ponere consuevisse: divos
pro dis, ut est illud (Ex Virgilio):
. . . . . Tu das epulis accumbere divum;
et iterum,
. . . . . Quae sunt ea numina divum
Flagitat,
id est, deorum. Deos autem pro divis, ut est illud,
An Deus immensi venias maris, ac tua nautae
Numina sola colant.
Octaviano enim dictum est, quem post mortem in

divum transferri putabant. Cesset igitur, cesset falsi
nominis ambitio, destituatur antiqui erroris vestigium,
facescat caecae superstitionis vocabulum, abdicetur
procacis nominis supercilium, pellatur a fidelibus
in divos transferendorum hominum gentile
mendacium. Jam veritas de terra orta est, jam ortus
est fidelibus sol justitiae, jam qui sedebat in tenebris
vidit lucem magnam, jam habitantibus in regione
umbrae mortis lux orta est. Omnia falsa, veritate
veniente, cassata sunt. Nam si falsorum deorum gentilis
opinio falsa est, post mortem in divos transferendorum
hominum fabula falsa est. At si post mortem
in divos transferendorum hominum fabula falsa
est, divalis nominis nuncupatio vana est. Si igitur
falsorum deorum gentilis opinio falsa est, divalis

quoque nominis appellatio vana est. Liquido ergo
patet rem falsam falsum nomen habere, et falso
nomine eos qui veritatis discipuli sunt nuncupari
non debere. Nam etsi qui forte catholici defunctos
quosque divae memoriae nuncupasse uspiam reperiantur,
manifestum est eos usum fuisse secutos gentilitatis,
sicut nomina dierum et mensium gentilium
vanitatibus plerumque nominantur. Sed haec et his
similia Romana potius ambitio quam apostolica admisit
traditio. Nos denique qui et veritatis sectatores,
et ab ipsa veritate redempti sumus, sicut sprevimus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.