PL 98, col. 1017

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

apostolos legimus habuisse. Ait enim pastor Ecclesiae
cum Aeneam curasset, In nomine Jesu Nazareni
surge et ambula [(Act. III)]
. Ecce in nomine Jesu Petrus
imperat, et illi Jesum rogare debere dicunt:
servus imperio in Domini nomine dat languido sanitatem,
et illi dicunt eum rogare debere sacerdotem.
Non hoc prudentiae, sed summae amentiae deputandum
est. Qui si ad sui erroris munimen illud forte
usurpare velint quod ipsa Veritas dicit, Ego rogabo
Patrem, et alium Paracletum dabit vobis [(Joan. XIV)]
;
et illud: Pater, clarifica tuum nomen [(Joan. XII)]
;
perpendant non eum hoc dixisse secundum divinitatem,
in qua unius cum Patre substantiae aequalis
Patri permanet de qua dicit, Ego et Pater unum sumus [(Joan. X)]
,
sed secundum humanitatem, qua Verbum

caro factum est, et habitavit in nobis [(Joan. I)]
,
et de qua dicit, Pater major me est [(Joan. XIV)]
. Qui
dum in forma servi minor sit Patre, in forma Dei
aequalis ei procul dubio creditur: unde et Apostolus
ait, Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo [(Philip. II)]
,
id est, non ei fuit tanquam rapina, quasi
alienum appeteret: qui sicut coaeternus, ita coaequalis
est Patri; quem idem Apostolus verum hominem
et verum Deum confitetur cum dicit, Quorum patres,
et ex quibus Christus, qui est super omnia Deus benedictus
in saecula [(Rom. IX)]
. Cui si secundum illorum
socordiam, quem piam rogare necesse est, alicui
subest; et si alicui subest, non est super omnia. Super
omnia autem est, non igitur ei quempiam rogare necesse
est. Audiant ergo, audiant hujusce dicti auctores

quid beatus Ambrosius contra quosdam fidei hostes
de hoc verbo dixerit: « Sed lectum est quia rogavit,
disce distantiam, rogat quasi Filius hominis, imperat
quasi Dei Filius. An non defertis hoc Dei Filio quod
etiam diabolus detulit, et vos majore sacrilegio derogatis.
Ille dicit, Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut
fiat panis. Ille dicit, impera; vos dicitis, obsecra. Ille
credit quod jubente Dei Filio elementorum rerumque
in adversum natura vertatur: vos creditis quod nisi
roget Dei Filius, nec voluntas ipsius impleatur. »
Hoc quidem pugione lorica fidei munitus Ecclesiae
praeliator contra hostes fidei dimicavit. Inter quos
quisquis numerari formidat, talis dicti insaniam fugiat.
Dicat interea sanctus evangelista quid Dominus
discipulis formidantibus, cum jam navicula operiretur

fluctibus, fecerit. Tunc surgens, inquit, imperavit
ventis et mari, et facta est tranquillitas magna [(Matth.
VIII; Marc. IV; Luc. VIII)]
. Dicat etiam quid centurio
Domino ad domum suam pergere et puerum curare
disponenti dixerit, Domine, non sum dignus ut intres
sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur
puer meus [(Matth. VIII)]
. O infausta locutio! O exsecrabilis
error! O superbia tumorem potius quam fortitudinem
ingerens, inflationem potius quam vires
augmentans! Centurio illudendum, flagellandum, passurum,
mortem gustaturum, ad inferna descensurum
verbo tantum imperii puerum sanare credit: et tu
eum sedentem ad dexteram Patris in coelestibus super
omnem principatum, et potestatem, et virtutem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.