PL 98, col. 1024

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

quia in ipso est virtus et sapientia non facta,
aliae in quantum solum vivunt, quia ille summe et
prime vivit, aliae in quantum sunt, quia ille summe
ac primitus est. Et ideo quae tantummodo sunt, nec
tamen vivunt aut sapiunt, non perfecte, sed exigue
sunt, ad similitudinem ejus, quia et ipsa bona sunt
in ordine suo, cum sit ille supra omnia bonus a quo
bona sunt. Omnia vero quia vivunt et non sapiunt,
paulo amplius participant similitudini: quod enim
vivit, etiam est, non autem quidquid est etiam vivit.
Jam porro quae sapiunt ita illi similitudini sunt
proxima, ut in creaturis nihil sit propinquius. Quod
enim participat sapientiae, et vivit, et est; quod autem
vivit necesse est ut sit, non necesse est ut sapiat. Quare
cum homo possit particeps esse sapientiae secundum interiorem

hominem, secundum ipsum ita est ad imaginem,
ut nulla natura interposita formetur, et ideo nihil
sit Deo conjunctius; et sapit enim et vivit et est: qua
creatura nihil est melius. Quod si exterior homo vita
illa accipitur qua per corpus sentimus quinque notissimis
sensibus, quos cum pecoribus habemus
communes (nam et ista molestiis sensibilibus quae persecutionibus
ingeruntur corrumpi potest), non immerito
et ipse homo particeps dicitur similitudinis
Dei, non solum quia vivit, quod etiam in bestiis
apparet, sed amplius, quod ad mentem convertitur
se regentem, quam illustrat sapientia, quod in bestiis
non potest ratione carentibus. Corpus quoque
hominis quia solum inter animalium terrenorum corpora
non pronum in alvum prostratum est, cum sit

visibile et in tuendum coelum erectum, quod est
principium visibilium, quanquam non sua, sed animae
praesentia vivere cognoscatur, tamen non modo
quia est et in quantum est, utique bonum est,
sed etiam quia tale est ut ad contemplandum
coelum sit aptius, magis in hoc ad imaginem
et similitudinem Dei quam caetera corpora animalium
facta jure videri potest: tamen quia homo
sine vita non recte appellatur, non corpus solus
homo exterior, neque sola vita quae in sensu est
corporis, sed utrumque simul rectius fortasse intelligatur.
Neque inscite distinguitur quod aliud sit imago
et similitudo Dei, qui etiam Filius dicitur, aliud ad
imaginem et similitudinem Dei sicut hominem factum

accipimus. Sunt etiam qui non frustra intelligant duo
dicta esse ad imaginem et similitudinem: cum si una
res esset, et unum nomen sufficere potuisse asserunt,
sed ad imaginem mentem factam volunt, quae nulla
interposita substantia ab ipsa veritate formatur, quae
etiam spiritus dicitur, non ille Spiritus sanctus qui
est ejusdem substantiae cujus Pater et Filius, sed
spiritus hominis; nam ita hos discernit Apostolus:
Nemo scit quid agatur in homine nisi spiritus hominis:
et nemo scit quid agatur in Deo nisi Spiritus
Dei [(I Cor. II)] . Item de spiritu hominis dicit: Salvum
faciat spiritum vestrum, animam et corpus; et
iste enim factus est a Deo sicut et caetera creatura.
Scriptum est enim in Proverbiis hoc modo: Scito
quoniam Dominus corda hominum novit, et qui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.