PL 98, col. 1253

Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

[ Edit. Rom., sanctorum] Patrum testimoniis, quam
de symbolo fidei, ubi facti sunt, dicentes: Si quis
alium terminum fidei, sive symbolum, aut doctrinam
habet praeter quod traditum est a sanctis magnis
et universalibus sex synodis, et confirmatum
est ab his sanctis Patribus qui in eis convenerunt,
et non adorat imaginem sive figuram Domini nostri
Jesu Christi, neque humanationem ejus confitetur,
sicut qui descendit et incarnatus est propter genus
humanum, talem impium anathematizamus, et alienum
extraneumque deputamus sanctae catholicae et
apostolicae Ecclesiae; et caetera quae longum est
enarrari. Et ideo praedictus Theodorus archiepiscopus
taliter professus est, sanctorum Patrum sequens
doctrinam, id est sancti Hilarii Pictavensis episcopi
ex libro I contra haeresim Arianorum, inter caetera.
« Ita vero natum esse, ut semper fuisse manifestemus:
sicque in eo non innascibilitatis exceptio, sed
nativitatis aeternitas, quia et nativitas auctorem habeat,

neque careat aeternitate divinitas, etc. » Item
ejusdem sancti Hilarii ex libro XI de Fide, inter caetera:
« A nobis bene intelligitur et creditur: nam
ipsa sermonum enuntiatione eum natum confitemur,
non tamen non natum praedicamus. Neque enim idipsum
est non natum atque nasci, quia illud ab
altero, hoc vero a nemine est; et aliud est sine
auctore semper esse aeternum, aliud quod Patri, id
est auctori, est coaeternum. Ubi enim Pater auctor
est, ibi et nativitas est. At vero ubi auctor aeternus
est, ibi et nativitatis aeternitas est. Quia sicut nativitas
ab auctore est, ita et ab aeterno auctore aeterna nativitas
est, etc. »
Item sancti Gregorii, qui et Theologi, in sermone
de Epiphania [( Orat. in sancta lumina, circa med.)] ,
inter caetera: « Pater ergo Pater est sine initio; non
enim est aliud aliquid unde Pater est. Filius Filius
est, sed non absque initio; de Patre enim est. Si
vero temporale spectas initium, et ipse sine initio
est. Creator namque est temporum, et non ipse

initium sumit ex tempore. Spiritus sanctus vere
Spiritus sanctus est, procedens quidem ex Patre,
sed non et ipse Filius: non enim generatur, sed
procedit, etc. »
Item ejusdem sancti Gregorii Theologi ex sermone
de Natali Domini infra (post medium), etc. « Hoc est
ipse Sermo Dei, qui est ante saecula, qui est invisibilis,
et incomprehensibilis, et incorporeus: qui
est initium ab initio, qui est lux de luce, fons vitae
et immortalitatis, figura vera et expressa substantiae
Dei, signaculum veritatis, imago invisibilis Dei
Patris, etc. »
Item ejusdem sancti Gregorii Theologi de Sermone
pacifico secundo [(Orat. 2 de pace, circa med.)] . « Ego
autem deitatis principium introducens sine tempore,
et indivise, et immense, quique principium honorifico,
et quae de principio, qualiter, etc. »
Item ejusdem sancti Gregorii Theologi de sermone
apologetico infra ( Orat. de dogmat. et constit. pet.,

circa med.), etc. « Cujus enim erit Filius, si non
origo sua referatur ad Patrem. Ut sit ille qui genuit,
et iste sit qui est ex illo progenitus. Origo enim Patris
est, non exigui alicujus et indigni, sed deitatis
et bonitatis. Origo est [ pro enim] Pater in Filio et
in Spiritu sancto, intelligitur et sentitur in illo, vel
ut in Filio Verbo, in hoc veluti Spiritu ad ipso procedente,
etc. »
Item sancti Augustini de Genesi ad litteram, ex
libro primo infra, etc. « Nam dicente Scriptura: In
principio fecit Deus coelum et terram [(Gen. I)]
, intelligimus
autem [ pro Patrem. Hard. ] in Dei nomine, et
Filium in principii nomine, qui non Patri, sed per se
ipse creatae primitus, ac potissimum spiritali creaturae,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.