PL 98, col. 1267
Epistola (Adrianus I), J. P. Migne
CAP. XLIV.-- Reprehensio. De eo quod Joannes presbyter,
Theodosio abbate monasterii sancti Andreae,
recitante verba Joannis Chrysostomi, et dicente: Vidi
angelum in imagine persequentem barbarorum multitudinem,
dixit: Quis est iste angelus, nisi de
quo scriptum est, quoniam angelus Domini percussit
centum octoginta quinque millia Assyriorum
in una nocte [(IV Reg. XIX)] , in circuitu Jerusalem
exercitantium?
Responsio. Jam superius vobis exaravimus propter
quod sanctus Joannes Chrysostomus protulit ipsum
aspectum, sed ipsa varia multitudo unde fuisset
transiit. Idcirco Joannes presbyter ex proprio arbitrio
dixit, secundum divinam Scripturam existimans
esse, quando angelus Domini percussit centum octoginta
quinque millia Assyriorum in una nocte, in
circuitu Jerusalem exercitantium? Nam utrum sic
esset, an non, minime confirmavit, sed interrogative
taliter memoravit.
IN EADEM ACTIONE.
CAP. XLV.-- Reprehensio. Dementissimum et ratione
carens dictum Joannis presbyteri Orientalium,
in eo quod ait quoniam non assistente imperatore
imago ejus honoratur: non enim inhonoratur: quatenus
et nunc dominatore omnium Jesu Christo visibiliter
nobis non apparente (invisibilis enim est carnalibus
nostris oculis, sicut enim Deus, ubique adest),
honorandam ejus imaginem, sicuti et in imperatore,
Pater sensit.
Responsio. Non ex se haec dixit Joannes presbyter
Orientalium, sed de libro sancti Anastasii episcopi
Theopoleos, qui in eadem synodo lectus est, et ideo
dixit: Ostendit Pater quod non assistente imperatore
imago ejus honoratur; non enim inhonoratur, et
quod sequitur, ut supra.
IN ACTIONE QUARTA.
CAP. XLVI.-- Reprehensio. De eo quod Joannes
presbyter et legatus Orientalium incaute imaginum
adorationem stabilire nitens, dixisse legitur:
Erexit Jacob titulum Deo, quatenus et benedixit
eum.
Responsio. In similitudine hoc dixit, quia cum evigilasset,
tunc ille erexit titulum lapideum in loco
quo locutus fuerat ei Deus, libans super eum libamina,
et effundens oleum, vocansque nomen loci
Bethel [(Gen. XXXV)] . Et ideo plures similitudines
interpretationum habere videtur. De libro beati
Augustini, de Tractatu Esau et Jacob: « Intelligit,
inquit, sanctitas vestra; multis enim modis
significatur una res, id est Ecclesia. » Et post
pauca: « Quia una res multis modis significatur,
quae nihil horum est per evidentiam, omnia est per
figuram, etc. »
IN EADEM ACTIONE.
CAP. XLVII.-- Reprehensio. Quam absurde agunt
qui ad confirmandas imagines exemplum divinae
legis proferunt, dicentes propitiatorium, et duos
cherubim aureos, et arcam testamenti, praecipiente
Domino, Moysen fecisse.
Responsio. Jam superius mitissime exaravimus
qualiter praedecessores nostri sanctissimi pontifices
ad confirmandas imagines divinae legis exemplum
in eorum posuerunt sacris conciliis. Unde sanctus
Gregorius Theologus in sermone de Pascha [(Orat.
2 de Pascha, ante medium)] , inter caetera ait:
« Et qui loquebatur ante ipsum ad Moysen, tunc
cum de istis legem daret, Vide enim, inquit, omnia
facies secundum exemplar quod tibi ostensum est in
monte [(Exod. XXV)]
, adumbratione quadam descriptionem
invisibilium ostendens esse visibilia: et
suadeor nihil horum sine causa, neque irrationabiliter
nec humi repens ordinatum esse, nec quod
indignum esset et Dei constitutionibus et Moysis
ministerio, etc. »