PL 98, col. 1269
Epistola (Adrianus I), J. P. Migne
epist. 5), quae sic incipit: « Judaei de civitate vestra
huc venientes questi nobis sunt quod synagogam
eorum, quae Calatis [Caralis] sita est, Petrus
qui ex eorum superstitione ad Christianae fidei
cultum Deo volente perductus est, adhibitis sibi quibusdam
indisciplinatis, sequenti die baptismatis
sui, hoc est Dominico, in ipsa festivitate Paschali
cum gravi scandalo sine vestra occupaverit voluntate,
atque imaginem illic genitricis Dei Dominique
nostri, et venerandam crucem, vel birrum album,
quo de fonte surgens indutus fuerat, posuisset. »
Et post pauca: « Considerantes hac de re vestrae
voluntatis intentum ac magis judicium, his hortamur
affatibus ut, sublata exinde cum ea qua dignum
est veneratione imagine atque cruce, debeatis
quod violenter ablatum est reformare. » Et post
pauca: « Ne ergo suprascriptus Petrus, vel alii
qui ei in hac indisciplinationis pravitate praebuere
solatium sive consensum, hoc zelo fidei se fecisse
respondeant, ut per hoc quasi eis necessitas fieret
convertendi, admonendi sunt; atque scire debent
quia hac circa eos temperantia magis utendum est,
ut trahatur ab eis velle non reniti, non ut adducantur
inviti, quia scriptum est: Voluntarie sacrificabo
tibi, etc. » [(Psal. LIII.)] Ecce sanctus Gregorius
non est ausus contradicere tali fidei pro sacris
imaginibus, sed magis eam confirmavit, ubi dixit:
« Non adducantur inviti. »
CAP. LI.-- Reprehensio. Quod contra Dominicae
vocis imperium faciunt hi qui parentes eorum anathematizant:
et si secundum eorum opinionem
praedecessores eorum haeretici fuere, isti ab haereticis
geniti, docti et consecrati sunt; sive de non judicandis
his qui de saeculo recesserunt, vel quantum
istorum error a parentum errore dissentiat, cum
videlicet illi imagines frangere, isti adorare censuerint.
Responsorio. Isti qui hoc ex sensu scripserunt, vel
ad magnisonum Ezechielem prophetam attendere
debebant, dicentem: Vivo ego, dicit Dominus, si
erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israel.
Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita
et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa
morietur. Et infra: Et cum averterit se impius ab
impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium
et justitiam, ipse animam suam liberavit. Et
post plura: Nolo mortem impii, sed ut revertatur
impius a via sua et vivat. Convertimini a viis vestris
pessimis, et quare moriemini, domus Israel? Tu itaque,
fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia
justi non liberabit eum, in quacunque die peccaverit:
et impietas impii non nocebit ei, in quacunque
die conversus fuerit ab impietate sua, etc. [(Ezech.
XVIII et XXXIII.)] Nam, ut sanctus Gregorius in Dialogis
suis meminit [(Lib. III, c. 31)] , Ermigildo regi
ab Ariana haeresi ad fidem catholicam converso,
quid nocuit pater suus Arianus Livigildus Wisigothorum
rex? Prorsus credimus quia nihil, sed magis
cum in perditionem animae suae ipse pater ejus
Arianus pro vera et orthodoxa fide eum occidi fecit,
constantissimus Dei confessor et martyr effectus
est: pater vero ejus Arianus in ignem aeternum pro
Ariana fide sua deductus est. Et quid potuit fidelem
filium suum in quocunque laedere capitulo? Tunc
namque gaudet sancta catholica et apostolica Ecclesia
quando inimicos suos, videlicet haereticos,
videt in vera confessione ad eam reverti, Domino
dicente: Gaudium erit super uno peccatore, etc. [(Luc.
XV.)] Et si de uno gaudium fit, quanto magis de tot
millium hominum reversione? quis audebit de fidelibus
tandem aliquando resistere? Item ex sancto
Augustino in psalmum LXXXIV, inter caetera dicente
(Post principium): « Peccata parentum non
pertinent ad filios, quae faciunt parentes jam natis
filiis. Jam enim filii nati ad se pertinent, et parentes
ad se pertinent. Itaque illi qui nati sunt, si
tenuerint vias parentum suorum malas, necesse est