PL 98, col. 1274

Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

imperatorem misit, de Patre et Filio orthodoxe
dogmatizans, inter caetera inquit: « Est enim plenitudo
divinitatis in Patre, et plenitudo divinitatis in
Filio. » Et de Spiritu sancto nil dixit, quia tantummodo
de Patre et Filio explanavit. Et Basilius haeresim,
quam abjiciens anathematizavit, et confessionem
de vera religione orthodoxae fidei faciens, imagines
sacras et lipsana sanctorum amplectens venerabiliter
suscipit, de quibus dudum errorem habuit. Nam de
remissione peccatorum, sive carnis resurrectione,
seu vita futura, nullum habuit errorem, neque orthodoxae
fidei sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae
in hoc contradixit, sicut illi flebiles et infelices
haeretici, qui ex occasione imaginibus et lipsanis sanctorum
detrahere conati sunt, cum ipsis sacris imaginibus
ipsa lipsana sanctorum ejicientes atque abnegantes
contempserunt. Sed vae illis, quia de via recta
declinantes, per erroneam semitam plenamque frutetis
gradientes, in foveam inciderunt, quam facientes,
arsuri sunt in aeternum. Si enim explanare voluerimus

de lipsanorum sanctorum veneratione per
divinarum Scripturarum et sanctorum Patrum opuscula,
quis valebit scribere, aut chartas proferre?
Pauca enim ex multis breviter memoramus sancti
Basilii episcopi Caesareae Cappadociae, in interpretatione
psalmi CXV, inter caetera: « Ante hoc dicebatur
sacerdotibus et Nazaraeis. Quoniam omnis qui tetigerit
mortuum, immundus erit, et ut lavet vestimenta
sua. Nunc autem qui tetigerit ossa martyrum, accipiet
aliquam participationem sanctificationis de corpore
assistente gratia. Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum ejus, etc. » [(Psal. CXV.)] Item sancti
Joannis Chrysostomi episcopi Constantinopolitani in
sermone in Epistolam beati Pauli apostoli ad Romanos [(Serm. 32)] ,
inter caetera: « Ego autem et propter
hoc Romam diligo. Insuper adhuc et aliunde
eam habeo laudare, et pro magnitudine, et pro antiquitate,
et pro specie, et pro multitudine, et potentia,
et directionibus in praeliis. Omnia autem talia derelinquens,

pro hoc eam beatifico, quia et vivens eis
scribebat, et sic eos diligebat, et praesentialiter eis
locutus est, et vitam ibi temporalem finivit, et sanctum
corpus ejus ibi habent, pro quo et honorabilior
civitas magis quam pro aliis. Et sicut corpus magnum
et forte oculos habet duos splendentes; sacrorum
horum corpora, id est Petri et Pauli: ita non est
coelum splendidius, quando sol emittit radios, sicut
Romanae urbis hae duae lampades ubique in mundo
illuxerunt. Exinde ergo rapietur Paulus, exinde Petrus.
Considerate et tremite: qualia videbit insignia
Roma, Paulum subito surgentem a loco requietionis
suae simul cum Petro, et proficiscentem obviam
Christo? Quale mandat Christo donum Roma? quales
coronas civitas continet duas? quales catenas
aureas circumnectit? quales habet fontes? Pro hoc
admiror civitatem, non pro multitudine auri, non
pro columnis, non pro alia phantasia, sed pro egregiis
cacuminibus summae Ecclesiae. Quis mihi tribuet
perfundi corpore Pauli, et adhaerere sacrae sepulturae

et pulverem sanctum videre corporis illius, in
quo imitatus est Christum, in quo Christi stigmata
portavit, in quo ubique praedicationem disseminavit?
Pulverem illum corporis ejus, per quod ubique occurrit?
pulverem oris illius, per quod Christus annuntiabatur,
et lux lucescebat, etc. »
Item ex sermone sancti Augustini in Natali sanctorum
apostolorum, inter caetera: « Nam iste beatissimus
Petrus piscator, cui jubebat, non dico curator,
sed infimus obsonator, modo genibus provolutus
eum adorat imperator, etc. »
Item ejusdem sancti Augustini in expositione
psalmi XLIV (post medium), inter caetera: « Filiae
regum delectaverunt te in honore tuo [(Psal. XLIV)]
;
quia non quaesierunt honorem patrum suorum, sed
quaesierunt honorem tuum. Ostendatur mihi Romae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.