PL 98, col. 150

Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

spiritalis filia, sacratissimo lavacro abluta, suscepta
est; quem, et cum magna jocunditate, aggregata
populi cohorte, infra auram [ F., aram] sacrati corporis
auxiliatricis vestrae beatae Petronillae, quae pro
laude aeterna memoriae nominis vestri, nunc dedicata
dinoscitur, celebrantes 137 missarum solemnia,
cum magno gaudio suscepimus, et per allatum eumdem
sabanum, eam, tanquam praesentaliter, nos
suscepisse gaudemus. Unde quia amor fidei vestrum
benignum ignivit cor nobis per vinculum spiritalis
foederis adhaerendum: juxta quod domno et germano
meo, beatae recordationis, sanctissimo Stephano
papae spopondistis, magnas gratiarum actiones a
Deo protectae excellentiae vestrae persolvimus, implorantes
crebro divinam misericordiam ut aevis

[ F., longaevis] vos ac prosperis in solio regni conservans
tueatur temporibus, et magno gaudio de
ipsius spiritalis nostrae filiae perfecta aetate vos jocundari
permittat, ad exaltationem sanctae suae Ecclesiae
.
Et quia copiosa nobis, ipsa Spiritus sancti scilicet
compaternitatis gratia, quae, opitulante Deo, internos
rata consistit, auctoritas fiduciam contulit, peto et
deprecor, benignissime spiritalis compater, optime
rex, ut coeptum redemptionis Dei Ecclesiae, et plenariae
justitiae beati Petri perficere jubeas bonum opus;
direxit quippe nobis insignis bonitas vestra, per suos
affatos [ F., affatus], sibi innotescere adversantium
causarum eventus, unde certam a Deo protectam
eximietatem vestram reddimus, nihil nos usque

hactenus recepisse de his quae per nostros legatos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.