PL 98, col. 157

Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

testibus, monendo ut perficiat quae Stephano fratri
suo promisit. Alteris sibi redditis a propriis missis
ex Francia redeuntibus, mittendo bullam concessionis
tituli sancti Chrysogoni Marino presbytero
juxta regiam petitionem. Praeterea libros aliquot
mittit, tum sacros tum profanos, et horologium
nocturnum
Domno excellentissimo filio, et nostro spiritali
compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum,
Paulus papa.
Properans ad nos harum litterarum transvector,
Langbard scilicet, illustris vir, fidelis eximietatis vestrae
missus, detulit vobis [ Lamb., nobis] nectaream
atque florigeram a Deo protectae excellentiae vestrae
syllabarum relationem, cujus adnexam paginam enucleatius
perscrutantes, quae textus ejus loquebatur,
ad singula comperimus. 146 In ipsis quippe sublimitatis

vestrae affatibus desiderabilem nobis et super
omnia hujusmodi [ Lamb., hujus mundi] delectamenta
amplexabilem [ L., G., amplectabilem] sospitatis vestrae
laetitiam agnoscentes, uberiore nostri animi
ovantes gaudio, maxime sumus relaxati in id quod
optata nostri promeruimus comperire cordis, et
postmodum nostris a vestris Deo imitabilibus vestigiis,
revertentibus missis, et in ea ipsa vestrae prosperitatis
gaudia deferentes a nobis [ L., deferentibus
a vobis] in responsis, gemina exsultationis jocunditas
nostro inserta est cordi. Nam et dum in
auribus omnis sacerdotum cleri, etiam optimatum et
reliqui populi, ampliata vestra insonuisset prosperitatis
laetitia, et ex hoc nimio gaudio repleti gratulantes,

exsultarunt una nobiscum in Domino, agnita
nimirum proprii, post Deum, defensoris sospitate.
Porro, excellentissime et a Deo servate fili, spiritalis
compater, vehementi dilectione vos erga amorem
apostolorum principis beati Petri, atque circa
nostram charitatem vos flagrare experimento didicimus,
praesertim dum ipsa excellentiae vestrae epistola
charitatis calamo cernitur esse conscripta;
etenim ex corde lingua tinxerat quae in chartae refundebat
paginam. Quam ob rem magnas gratiarum
actiones a Deo protectae excellentiae vestrae referimus,
quoniam dum nimirum divina te clementia,
per interventum sui principis apostolorum, defensorem
atque opitulatorem, benignissime rex, sanctae
suae constituit Ecclesiae, cura vestrae eximietati insistat

perfectam redemptionem istius provinciae atque
exaltationem hujus sacrosanctae Ecclesiae procurare.
Unde Domini Dei nostri, una cum universo populo
nobis commisso, imploramus clementiam, ut sua vos
protegat gratia, et victoriam vobis de coelo ministrans,
cunctas barbaras nationes vestris subjiciat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.