PL 98, col. 160

Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

laudes longanimitati ipsius humana fragilitas referre
valeat; quod quidem nos, tanto ejus relevati beneficio,
licet meritis nequaquam suffragantibus, nos
ejus potentiae melodicas persolvemus grates; tamen,
juxta Psalmographi monita: Calicem salutaris accipiam,
et nomen Domini incessanter invocabo [(Psal.
CXV)]
, inquiens: Magnus es, Domine, et magna opera
tua [(Tob. XIII)]
. Magnificat namque anima mea Dominum [(Luc. II)]
;
caro et lingua benedicit, quoniam
respiciens respexit super humilitatem nostram, et ad
tam praecipuum pontificale culmen, non nostris prosequentibus
meritis, provexit; 150 quamobrem
dum, eo dignante, mediator Dei et hominum speculator
animarum institutus sum, commissa sic apostolaris
cura provocat atque hortatur omnino et indesinenter

compellit salutem populi Dei pio studio
procurare, et pacem in cunctis gentibus cum magna
cordis constantia praedicare, quoniam profecto beatitudinis
gratiam promerentur, qui intrepide illam
praedicare maluerint; scriptum quippe est: Beati
pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur [(Matth. V)]
. Et
rursum: Quam speciosi pedes evangelizantium bona! [(Rom. X.)]
Etenim, excellentissime fili et spiritalis
compater, quoniam Deus omnipotens ex utero matris
suae [ Gent., tuae] te praedestinatum habens, ideo te
benedicens et in regem ungens, defensorem te et
liberatorem sanctae suae Ecclesiae constituit. Pro quo
ea quae ad utilitatem ipsius sanctae Dei Ecclesiae
respiciunt, per hos nostros apostolicos apices benignae

excellentiae tuae deprecandum maturavimus.
Agnoscat siquidem excellentissima bonitas tua, quia
conjungens [perveniens] ad limina apostolorum excellentissimus
filius noster Desiderius rex, pacifice
atque cum magna humilitate; cum quo salutaria
utrarumque partium locuti sumus, et pollicitus est
nobis restituere civitatem Immolas [ Lamb., Imulas],

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.