PL 99, col. 1233

Epistolae (Ascaricus; Tusaredus), J. P. Migne

essent, neque propriis ea vidisse oculis si sint
in suis aut non sint sepulcris, sed antiquum solummodo
de patrum vitam vel obitum genesis proferat
storiam.--Nonnulli vero ignorantes quod intersit
inter corpus et animam propter corpora animus miseri
adstruunt suscitatus ob illud quod scribitur Dominum
momordisse infernum et justorum tantum
animas eruisse, non peccatorum. Alii sunt qui vera
resurrexisse credunt corpora, et ea hactenus vibere
adfirmant sed in coelis illa esse abominant, illud sacratissimum
obicientes oraculum evangelicum: nemo
ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo,
filius hominis et nullius hominis esse dicunt posse
in coelis carnem, nisi illam quam paratam Dominus
dignatus est induere salute. Volunt et isti adicere

illam jam dicti beati Ysidori sententiam, quod sit
post resurrectionem sanctis in carnem habitatio in
coelis promissa, et hoc pertinere noscentes ad illam
quae omnium erit hominum resurrectio semel in
Christi secundo adventu facta, et non ad illam de
qua Jhoannes in Apocalypsin dicit: haec est resurrectio
prima. Obtendunt praeter ea homines et alia
plura deliramenta neutricia quae potius nobis insidendum
quam sint per ordinem replicanda. Nec hoc
silere debeam quod de gloriosa et semper virgine
genetrice Domini nostri Jesu Christi Maria enerviter
fluxidicere non erubescunt nec metuunt, quod mihi
edicere pudet, tam communem interisse in conspectu
hominum mortem et in sepulcro hactenus corpus
ejus multis visum hominibus requiescere, et quia

me igneis omnes perfodiri quotidie non cessant jaculis
et nec minimis; quidam enim qui mihi opem
ferre vult aut potest ob hoc sugero et tanquam praesens
humili prece deposco et per illam quae exuperat
omnem sensum pacem Domini Jesu Christi obtestor,
ut quidquid de hac re vestra beatitudo sentit
aut legisse recolet scribere ordinetis et mihi diu non
differatis dirigere. Ita regnum possideatis indeterminabilem.
Et talem conscribere tua sanctitas ordinet
epistolam testimoniis multorum adprobatam quae et
me instruunt, et aperta fronte contentiosos redarguunt,
quia si mihi ocius vestra non subvenerit
cautio, puto me funditus eorum fucisci morsibus.
Imitare, imitare Domine patriarcam Abraam et cum
ter senis terque centenis famulis famoso victor prelio

vince, captumque fratrem a Sodomis erue, ut in
vos impleatur Salomonis veridica illa sententia:
frater qui adjubatur a fratre quasi civitas firma. Duplex
etenim vel triplex funiculus difficile rumpitur et
duo si fuerint uno sub alio substituitur quia et testudo
adglomerata certantium luctus facile evadit sagittarum.
Scio etenim, scio vos saepissime undique
occupare angustia, sed si aliquis inpedire voluerint
difficultates eas vincat illa caritas quae vincit omnia
et quae non quae sunt sua, sed quae quaerit aliena.
Eia, eia, mi domine, eia, scribere non differas et me
a tot latrantium turmis et undique morsibus ad rectam
viam eruas. Ita semper adjutorem in omnibus
Christum vestra habeat sanctitas.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.