PL 99, col. 1240

Epistolae (Ascaricus; Tusaredus), J. P. Migne

virgo feta, virgo ante partum, virgo post partum,
salutationem ab angelo accipit et mysterium
conceptionis agnoscit. Partus qualitatem inquirit et
contra legem naturae obsequi fidem non rennuit.
Quum Dominus ipse in cruce positus per sanguinis
testamentum virginem commendat discipulis, ut ipsam
mater haberet vitae comitem cum filius noverat
virginitatis esse custodem. Hunc quidam corporatis
nexis passionem asserunt ab hoc vita migrasse
pro eo quod justus Symeon complectens brachiis
suis Christum prophetaverat matri dicens: et tuum
ipsius animum pertransiet gladius. Quod quidem incertum
est, utrum pro materiali gladio dixerit, an
pro verbo Dei valido et acuto omni gladio ancipiti.
Specialiter tamen storia nulla docet Maria gladii

animum versione peremtum, quia nec obitus ejus
uspiam legitur, dum tamen repperiatur sepulcrum.
His omissis salutationis copiam dulciter mitto,
et ut me scriptis saepe ac saepe reficiatis, utique a
meis moeroribus sublevetis vel substoletis suggero.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.