PL 99, col. 855

De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne

ut magis quisque ex ea erudiatur quam confundatur;
cujus eruditio ad sermonis sui consortium cunctos
clementer invitat, injuste nullum deterret. Vestrae
ergo constantissimae modestiae freti favore, in quantum
attingere de his rebus possumus; licet parum
digne possimus dicere; exponimus quod nobis jussum
fuisse a vobis advertimus, maxime verbis sanctorum
Patrum ex diversis opusculis sumptis. Et priusquam
ad caetera veniamus, libet pauca de his quae ab exordio
mundi ad potentiam baptismi pertinentia praefigurata
sunt, ponere, et nativitatis secundae, imo in
Christo primae, digerere sacramenta, ac deinceps de
caeteris rebus tractare: maxime quia dicitis vos
velle cognoscere qualiter doceamus et instruamus
plebem et sacerdotes.
CAPUT PRIMUM. De significationibus sacri baptismatis.

Igitur rudis mundus, necdum sole rutilante, nec
pallente luna, nec astris micantibus, incompositam
et invisibilem materiam abyssorum magnitudine, et
deformibus tenebris opprimebat. Solus Spiritus Dei
in aurigae modum super aquas ferebatur, et nascentem
mundum in figura baptismi parturiebat. Inter
coelum et terram medium exstruitur firmamentum,
et juxta Hebraici sermonis etymologiam, coelum, id
est Samaim, ex aquis sortitur vocabulum, et aquae
quae super coelos sunt in laudes Domini separantur.
Unde et in Ezechiel crystallum super cherubim videtur
extensum, id est compactae et densiores aquae.
Primum de aquis quod vivat egreditur, et pennatos

fideles de terra ad coelum levat. Fabricatur homo, et
inter manus Dei aquarum sacramenta versantur.
Plantatur paradisus in Eden, et unus fons in quatuor
principia dividitur, qui postea secundum visionem
Ezechielis prophetae egrediens de templo, et
contra solis ortum vadens, amaras aquas mortuasque
vivificat. Peccat mundus, et sine aquarum diluvio
non purgatur: statimque columba Spiritus sancti
expulso alite teterrimo, ita ad Noe, quasi ad Christum
in Jordanem devolat, et ramo refectionis ac luminis
pacem orbis annuntiat. Pharao cum exercitu
suo nolens populum Domini exire de Aegypto, in typo
baptismatis suffocatur; et in psalmis de interfectione
illius scribitur: Tu confirmasti in virtute tua mare,

contrivisti capita draconum in aquis [(Psal. LXXIII, 13)]
.
Unde et reguli et scorpiones arentia quaeque sectantur:
in ara mutatur sacramentum crucis, et LXX
palmae apostolorum dulcoratis legis gurgitibus irrigantur.
Abraham et Isaac puteos fodiunt; repugnant
allophyli, et Bersabeae civitas juramenti, regnumque
Salomonis nomen sumit a fontibus. Rebecca invenitur
ad puteum, Rachel propter aquas supplantatoris
osculo salutatur, Moyses filias sacerdotis Madian
aperto puteo ab injuria vindicat. Vox Domini super
aquas. Dominus super aquas multas. Dominus diluvium
inhabitare facit. Dentes ejus sicut grex detonsarum
ovium, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.