PL 99, col. 858
De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
et para aurem tuam verbis prudentiae [(Eccli. II, 2)]
.
Ergo sanctificatio aurium significat, ut omnes extra
disciplinam sermones, quasi doctrinae Christi obloquentes,
aversentur fideles ac fugiant, seque ad sola
Dei verba audienda convertant: quia auditum suum
Christi eloquiis consecrarunt. Nares quoque similis tactu
sanctificantur, ut hi qui ad baptismum veniunt, admoneantur
tanti mysterii sacramentum usque ad mortem
inviolatum atque integrum custodire: ut quandiu
spiritum vitae hujus naribus suis attrahunt, a Christi
Domini nostri cultura et servitio non recedant. Unde
et Job vir sanctus loquitur: Donec superest halitus in
me, et spiritus Dei in naribus meis, non loquentur labia
mea iniquitatem, nec lingua mea loquetur mendacium.
Sed adhuc subtilior intellectus in hac narium
sanctificatione signatur. Ille enim tactus ad odoratum
fideles provocat spiritalem, ut non corporis sed
mentis sensibus Christum inaestimabili suavitate sentire
possint, et dicere ei: Post te in odorem unguentorum
tuorum curremus [(Cant. I, 3)]
. Hunc odorem
commendat Apostolus Christianis, cum dicit: Deo
autem gratias, qui triumphat nos in Christo Jesu, et
odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco,
quia Christi bonus odor sumus Deo. Debent ergo fideles
ita vivere, ut suavissimus ad Deum odor ex eorum
vitae sanctitate conscendat.
Unguntur etiam nunc catechumeni in pectore et
inter scapulas oleo exorcizato, cum abrenuntiant Satanae
et operibus ac pompis ejus. Quod ideo fieri arbitramur,
ut habitaculum cordis ante et retro signetur,
quo signo diabolus auctor perfidiae pellatur, et
Christus largitor fidei et charitatis ingrediatur. Nam
cor hominis est sedes erroris et vitiorum cum a diabolo
possidetur: et ipsum efficitur habitaculum fidei,
spei et charitatis cum a Christo defenditur et
illustratur. Sicut enim scriptum est: De corde exeunt
cogitationes malae, adulteria, fornicationes, homicidia.
Et: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde. Bene
ergo in abrenuntiatione diaboli unguntur corda catechumenorum,
ut recedat ab eis cum omnibus operibus
et pompis ejus.
CAPUT III. De abrenuntiatione Satanae: vel quae sint opera ejus et pompae.
Abrenuntiatio est abdicatio et repudiatio. Et cum
dicimus: Abrenuntias Satanae? quid aliud dicimus,
nisi, Resistis diabolo? sicut Apostolus ait: Resistite
diabolo et fugiet a vobis, ut sequatur; Appropinquate
Deo, et appropinquabit vobis. Resistendum est
autem diabolo, spernenda sunt opera ejus, abdicandae
pompae, ut non inveniat unde dominetur nobis, sed
excludatur de cordibus catechumenorum, ut mundetur
domus conscientiae; mundetur autem domus, ut
Christus introiens eam, mundam inveniat. In hac
professione abrenuntiationis, non hominibus sed Deo
et angelis ejus conscribentibus dicitur: Abrenuntio.
Abrenuntiandum est non solum vocibus, sed etiam
moribus, non tantum sono linguae, sed et actu vitae