PL 99, col. 866

De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne

impletur in nobis quod dicitur: Ponite cidarim mundam
super caput ejus, et induerunt eum vestibus. Ut
audiamus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem
lux in Domino. Qui per baptismum tenebras Aegyptiorum
evadit, et corpus Christi efficitur, merito
vestimentis albis induitur; quia et caro Christi mundo
linteo involuta sepulta est. Qui cum Christo surgit a
morte per transitum sacri fontis, merito albis induitur:
quia et testes resurrectionis illius sancti angeli
in albis apparuerunt vestibus.
Albae autem vestes baptizatorum tres significationes
gestant. Unam de praeterito, quae facta est per
innovationem baptismatis. Aliam de praesenti, quae
fit per candorem virtutum, sicut scriptum est: Omni
tempore sint vestimenta tua candida. De quibus iterum

dicitur: Beatus qui vigilat et custodit vestimenta
sua, ne nudus ambulet. Tertiam de futuro, quae speratur
in aeterna vita per claritatem immortalitatis.
Unde Joannes apostolus vidisse se dicit innumerabiles
stantes ante thronum in conspectu Agni amictos
stolis albis, et interrogari ab uno de senioribus: Hi
qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt?
et ab eo audisse: Hi sunt qui venerunt de tribulatione
magna et laverunt stolas suas in sanguine agni. Propter
has igitur dealbationes renatorum, dicuntur per Prophetam
filii Sion candidiores lacte, rubicundiores ebore
pretioso [(Thren., IV, 7)]
. Et Dominus angelo Laodiciae
scribi jubet per Joannem: Suadeo tibi emere a
me aurum ignitum, probatum, ut locuples fias, et vestimentis
albis induaris [(Apoc. III, 18)]
. Viginti quatuor

quoque seniores sedere dicuntur super thronos
viginti quatuor circumamicti vestimentis albis, et in
capitibus eorum coronae aureae. Et omnibus in commune
victoribus promittitur: Qui vicerit, sic vestietur
vestimentis albis.
CAPUT IX. De corpore Dominico ac sanguine.
Oportet renovatos per baptismum mensae Dominicae
applicari, ut sumentes panem qui cor hominis
confirmat, et vinum quod laetificat, dicere possint cum
Psalmista: Super aquam refectionis eduxit me, animam
meam ibi convertit. Et post paululum: Parasti
in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant
me. Qui enim dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua
et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum;

dixit: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis
sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis. Omnis
ista sententia tenet, ut sine corpore et sanguine
filii hominis vitam habere non possint. Dicit iterum
Dominus: Panis quem ego dedero, caro mea est pro
saeculi vita. Saeculi vita nomine homines significantur,
qui nascendo in hoc saeculum veniunt: ac per hoc
pro hominum vita caro Christi data est, quam nisi
manducaverint, non habebunt vitam aeternam. Beatus
namque Augustinus in quodam loco ait: « Optime
Punici christiani baptismum ipsum nihil aliud quam
salutem; et sacramentum corporis Christi nihil aliud
quam vitam vocant. Unde? nisi ex antiqua, ut aestimo,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.