PL 99, col. 868
De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
Consuetudo Ecclesiae habet, et doctores tradunt,
ut omnino eisdem sacramenti verbis in infantibus
quibus et in majoribus baptismi mysteria celebremus.
Hinc est enim quod sacerdos eadem sacramenta
agens, non unum pro altero interrogat, id est majorem
pro parvo, utrum abrenuntiet diabolo, aut credat
in Deum: sed ipsum quem baptizaturus est interrogat,
dicendo: Abrenuncias? aut, Credis? Is vero
qui eum suscipit, non quasi unus pro altero respondet
ac dicit, Abrenuntiat, aut Credit: sed Abrenuntio,
aut, Credo. Et haec causa est, ut parvuli et poenitentes
possint dici et fideles. Unde quibusdam haec
negantibus, ita a Patribus invenitur responsum: Si
propterea poenitentes dicendi non sunt, quia sensum
poenitendi non habent; nec fideles dicendi sunt,
quia similiter sensum credendi non habent. Si autem
propterea recte fideles vocantur quoniam fidem
per verba gestantium quodammodo profitentur, cur
non prius etiam poenitentes habentur, cum per eorumdem
verba gestantium, diabolo et huic saeculo
renuntiare monstrantur? Totum hoc in spe fit vi
sacramenti et divinae gratiae quam Dominus donavit
Ecclesiae, cum baptizantur, propter virtutem celebrationemque
tanti sacramenti, quamvis suo corde
atque ore non agant, quod ad credendum confitendumque
pertineat. Tamen in numero credentium
computantur. Plerisque accidit, ut catholico animo
et corde ab unitate pacis non alienato, aliqua necessitate
mortis urgente, in aliquem haereticum irruerent,
et ab eo Christi baptismum sine illius perversitate
perciperent, et sive defuncti sive liberati, nequaquam
apud eos manerent, ad quos nunquam
corde transierant. Unde hoc fieri potest, ut quod
unus perniciose tradit, alter salubriter accipiat? nisi
quia secundum fidem accipientium sacramentum
acceptum judicatur, non secundum fidem dantis. Et
propter hanc causam fit ut hi qui surdi aut muti nati
sunt, aut catholicorum aut in haereticorum numero
reperiantur. Et cum Apostolus dicat: Quomodo credent
nisi audierint? Et iterum: Ergo fides ex auditu;
miro tamen modo, sive sint surdi, sive muti, sive infantes,
per corda et ora offerentium et suscipientium
numero aggregantur fidelium.
CAPUT XI. De disciplina vivendi et docendi.
De hoc autem quod quaeritur a nobis, ut similiter
dicamus, si in hoc quod praedicamus nos ipsos custodiamus;
nos hactenus nescivimus et adhuc nescimus,
utrum possit homo suam profiteri custodiam, quam
habet erga divina mandata. Nam cum quotidie vitae
continentiam consequi conemur, et quotidie aut oblivione,
aut subreptione, aut infirmitate, aut quod
pejus est, voluntate peccemus; quomodo possumus
profiteri ea, quae volentes, quando neque ea, quae nolentes
agimus, intelligimus? sicut scriptum est: Delicta quis intelligit?
Nam etsi dictum est: Deus,